22
in canthis, aut marginis palpebrae superioris in inferioris marginem transitum quam accuratissime exprimit.
Ut rite haec efficerem, palpebras non solum, quantum poterant, distrahi, sed etiam illarum margines paullo antrorsum inflecti opus erat.
Accidit hinc, ut plicae b. k, praeter morem recederent, et apertura seu rima palpebrarum teretior, sed paullo quoque brevior redderetur.
Foraminula, seu loculi, in quibus cilia sedent, circa superiorem palpebram longe frequentiores, et partim maiores conspiciuntur, quam circa inferiorem. Verum- tamen in media palpebrarum longitudine ampliora foraminula angustioribus diversimode succedunt.
Oscula glandularum sebacearum per lineam vere arcuatam pleraque disposita sunt, et quidem propiora paululum interno, quam externo marginum labio.
Puncta lacrymalia, seu, ut rectius loquar, ora ductuum lacrymalium non solum magnitudine, sed peculiari etiam, in qua hiant, papillula ab illis osculis mire differunt.
Internus ambitus d . e, n. m» seu sfnuositas circa carunculam, lacus quoque lacry- malis vocatur.
a. Supercilium. 1
b . Plicae palpebrae superioris paullulum inversae.
Lacunae seu foraminula cutis, quae post evulsa cilia palpebrae superioris remanent.
d . Punctum lacrymale superius.
e . Crus superius interni oculorum canthi.
y. Oscula glandularum sebacearum palpebrae superioris.
g. Loca, quibus palpebra superior in inferiorem transit, circa externum oculi
canthum.
h . Caruncula.
i. Plica semilunata membranae coniunctivae.
k . Plicae palpebrae inferioris.
l . Foraminula cutis, quae post evulsa cilia inferiora conspici possunt.
m. Punctum lacrymale inferius.
n. Inferius crus canthi interni oculorum.
o. Oscula glandularum sebacearum.