I ■ N-lJ:
t i
18
Ante omnia curavi, ut formam decursui, distributioni ramorum et inosculationi arteriarum palpebralium propriam icone ista prorsus assequerer.
Ubi hanc arteriarum iconem cum icone nervorum in Figura secunda comparaveris , occurret, praecipue in palpebra inferiori, arterias nervorum directionem sequi; id quod prae ceteris luculentissime in ramis arteriae u. conspicitur.
Simul commoda hac occasione utor, ut, quod inMyologia docui, icone illustrem, scilicet „plures plerumque arteriarum trunculos sub diversissimis angulis ad musculos abire, et priusquam iis immisceantur, in ramulos dividi, qui porro fissi mox suis surculis et propaginibus frequenter inter se nexis fibras musculares comitentur ita, ut post felicem vasorum repletionem maxima fere musculi pars sub lente visa e vasis sanguiferis constare videatur.”
Quae ut distincte exprimantur, praecipuam operam dedit pictor in loco, qui i. 2. 3. 4. signatur.
Ex hac icone ad naturam posita chirurgi facile iudicabunt, quomodo in exstirpandis variis tumoribus, in fragmentis ossium amovendis, in aperiendo sacco lacry- mali vel abscessu aliquo culter dirigi debeat, ne prater necessitatem sanguis amittatur.
Iidem commodissimam atque tutissimam viam facile invenient, qua sanguinis e partibus illis vulneratis profluvia sistere, et eius fontem optime claudere queant.
A. Arteriae ophthalmicae ramus externus seu profundus, qui ex orbita prodit.
B. Ramus internus seu cutaneus eiusdem arteriae.
C. Truncus arteriae ophthalmicae continuatus, qui, ut palpebris prospiciat,
ex orbita egreditur, seu trunculus palpebralis .
Ex eo oritur
a. Arteria superciliaris , quae cum ramo arteriae nasalis e faciali oriundae,
arcum orbitalem superiorem construit. Ex hoc arcu, praeter surculos
minores pro musculo ac cute, eduntur:
b . surculus ad diversas partes frontis,
c. surculus, qui partim in fronte diffunditur, partim surculis arteriae tempo
ralis inosculatur,
A surculus ad musculum frontalem,
surculi quatuor, qui surculis arteriae temporalis inosculantur,
i • surculus, qui surculo arteriae temporalis inosculatur.
Ju Continuatio rami superciliaris, qui cum
L L arteria media palpebrae superioris iungitur.
m * E trunculo palpebrali ulterius porrecto (e) exit
n. arteria palpebralis superior, quae mox in
E ;‘j; 1.