/
*7
z. ramum, qui palmae instar in sphincteres palpebrarum distribuitur; in
y. ramum, qui partim in eodem musculo dispescitur, partim cum surculis
* nervi facialis iungitur.
Nervus inferior inferioris palpebrae (r) dividitur in
z. ramum, qui introrsum in sphincterem palpebrarum abit; in
a. ramum coniungentem; in
y. ramum, qui et extimae illius musculi parti prospicit, et cum filamenlis nervi facialis coniungitur.
< 5 *. j, Ex arcuatis filamentis coniunctis nascuntur surculi subtiliores, qui versus marginem palpebrae excurrunt.
i. i. Rami arteriae frontalis; vt, quae in §. 137. Neurologiae exposui, illustrarem , videri scilicet, si arterias faciales habita ad nervos ratione persequamur, illas ad hos maxime pertinere, et horum caussa adesse.
£ Ramuli arteriae temporalis.
Figura tertia.
Accuratissima pictura arteriarum palpebralium viri mediae aetatis,, a latere dextro, quae cinnabare subtilissime modice sunt repletae. Delineatio ipsa talis est, quae partem iconis arteriarum facialium constituat.
Arteriae palpebrales, cum ad replendas eas tenui materia usus sim, nec nimis extensae, nec praeter modum serpentinae, sed eius magnitudinis, quam a natura habent, in conspectum veniunt.
Patet, palpebras arteriis largissime esse instructas, ut vel ad minima loca undiqua- que sanguis commodissime advehatur scilicet quatuor maxime regiones notandae sunt, unde vasa accedant, et quidem
a superioribus locis , per arteriam temporalem, K. ab inferioribus , per arteriam infraorbitalem, Z. ab interioribus , per arteriam ophthalmicam, C.
ab exterioribus , per arteriam temporalem et facialem transversam, F. G. H. I. Porro vides, arterias has per insignes ramos frequentes coniunctiones inire, et ob serpentinas flexiones motibus palpebrarum continuis, celeribus, quin violentis absque impedito sanguinis circuitu facillime posse cedere.
Cum princeps arteriarum annulus satis alte in rigidiore atque tumido palpebrarum margine munitus iaceat, vel maxima, quae per sphincterem fieri potest, pressio circulationem sanguinis nequicquam intercipere, multo minus omnem sistere valet.
5