i4

EXPLICATIO

TABULAE SECUNDAE.

T*abula haec universe illustrat naturam palpebrarum.

Speciatim proponit supercilia, cilia, musculum, qui palpebras claudit, nervos, arterias venasque palpebrarum , ac organa, quae lacrymis tam secernendis, quam secretis iisdem et officio suo defunctis a palpebris derivandis inserviunt.

Figura prima.

Musculus palpebras contrahens , seu sphincter palpebrarum lateris sinistri e viro adulto.

Musculus hic, qui non solum bulbum obvelando tuetur, sed etiam purgandae a sordibus corneae eiusque splendori prospicit, tanti, ut hic vides, ambitus est, ut longe extra margines orbitae osseae porrigatur.

Fibrae eius ellipticam omnino directionem habent. Quae internum oculi can­thum circumiacent, et ligamento palpebrarum affixae sunt, fibrae condensatae seu stipatae magis, sed angustiores apparent fibris, quae canthum externum circumeunt, et tenuiores subtilioresque , sed latiores inveniuntur.

Ex hoc fibrarum situ intelligitur, musculum non posse multum agere seu con­trahi , quin supra frontis cutem, et infra genae cutem simul intendat.

Per eundem musculum, dum fibrae eius , quo hic vides , modo , crispatae coeunt, palpebrae ad se invicem adducuntur, et globus oculi obvelatur.

Cum musculus hic planior delineari soleat , formam eius peculiarem umbra tecte interposita distinctius exprimi curavi ; quare illum non solum bulbo oculi, sed etiam orbitae applicari, vel obiter intuenti facile patebit.

a, b. Apertura palpebrarum clausa, a. Internus aperturae angulus, b. Externus angulus.

c . Ligamentum tendineum , quod palpebras in cantho interno iungit, et

processui nasali maxillae superioris affigit.

d. Fasciculi fibrarum huius musculi crassissimi, qui superne circa os frontis,

statim supra os lacrymale , et nasali superioris maxillae processui ad­haerent.