paucissimi qui non degvstata malorum foeditate tunc

demum ad Deum accedunt.

Cognitio nostri est norma cognitionis aliorum, sic <e>n<im> inferioris*

nobis & eatenus coeci, malas cupidines statim absque

mora detegimus, quia eae ipsae in nobis nobis patent.

Et quia alter se non novit ideo & peccatum suum non novit,*

nec in hoc statu nosse potest, esset <e>n<im> contra naturam nosse quod

non videamus mentis oculo, turbulento nimirum. Cognitio

sui est clavis ad cognitionem omnium & Unius.

Stiche in ocul<o> sinist<ro>.

Bibi Coffee.

Mucus ex inf<undibulo> & lar<ynge> multus pulposus tussiendo & screando.

Laetus animo. Vitia hominum satyrice traduco.

Pressio axill<ae> sinist<rae> borbor<ygmi> Pedes frigent à Coffè, expandit

der obertheil des leibes. Dilatata sunt nimium hypochondriacis viscera*

interna & atona.

Spannen in humero sinistro. Clavus pedis d<extri> succrescens si tangitur dolet

Heute begräbt man herrn Schöff v. Lersner. [?] D. v. d. Lehr, Carmeliter v.*

Dominicaner, jeder 2, mit. Placebat ad huc stultum hoc, pompa

et alia, sed deprimit spiritus. Superbia nativa est, Sed vincit Gratia.

Pitzeln in ano. Pluit. Pedes frigent.

Fleisch so der Geist überwindet ist alles weltliche beginnen so die welt angeht,

v. der wahrheit v. dem Geist entgegen sind, v. der Christl<ichen> redlichen freyheit.

Spirituales <e>n<im> liberi, carnales vincti. Libertatem hanc qui habet

spiritu liberatur, hicque qui esse omnia continet, liberat ab omnibus externis cere-

moniis et rerum ipsarum umbra. Qvo t<ame>n in libertate utitur erga debiles

t<am>qu<am> vehiculo ad eos ducendos ad majora et ad libertatem spiritus. E<rgo> lege

ad Evangelium, quod idem restituit libertatem naturalem & divinam omni-

modam primaevam. Per Christum <e>n<im> quem annunciat regressus datur ex captivitate

peccati ad libertatem liberrimam quae est solo in Deo. Reddidit ille

omnem cordibus nostris, per quam elevamus supra nos in unum quod est ipse amor,

et lucis origo, fons omnis boni. Christus in omnibus hominibus operatur aeqvaliter 1)

ordinarie in cordibus, absque idea historica externa in Gentibus 2) extraord<inarie>

per literam quoque in Judaeis & Christianis, sed omnia ad renovationem mentis

tendunt, et per vias diversas tenditur ad unum in quo realiter omnia.

Cognoscunt soluti corpore grates realiter Christum uti & Christiani, licet externè

non conveniat, nosse in spiritu majus quod est cognitione in carne & in litera.

Pressio lumborum lincker rechter hand.

Nebula bey schneutzen in ocul<o> d<extro>. Borbor<ygmi> multi. Pedes frigent, superiora corporis*

calent, facio Magati* indicem cum cura. Scribenti pressio oculorum.

Natura abscondita est & nemo ediscet eam, so wenig alß wir Gottes

weßen begreiffen können so das substantiale weeßen allen dingen. Sapiens bildet

sich darauff nichts ein. Majora <e>n<im> semper nescimus. Ad AEterna aspiremus

pressio axillae sinist<rae> it<em> scapul<ae>.

Meridie edi biersuppe, kalten wild-schweinbraten, apfeltorte bibi 2 gl wein

2 gl wasser. Non multum edi, bin lustig animo & corpore lucidus bey*

der temperantia. Meditor semper, anima subjugavit corpus et ei dat

conveniens non nimium alimentum quod harmonicum et vitae conser-

vandae proportionatum est, et paucum esse debet, Natura <e>n<im> paucis contenta.

Krahl* meditabundus, & lucidus quoque pauca edit & bibit, vivit spiritu.*

Plenus venter non studet libenter, ob hanc naturalem rationem.

Ructus. Calent extrema. Ructus à pastu dum in ventric<ulo> sunt cibi postea borb<orygmi> & flatus.







[Ergänzungen des Schreibers]

* Cognitio aliorum.

* qui est in plano non

videt in turri alta

constitutum, hic

omnia in plano.

Jnferius superius non

capit, uti nec

creatura Deum

nec divina, nisi

Deus illustrat sua

luce propria.

* das viele Wasser trincken in hypoch<ondriacis>

consilio Junckeri [Johann Juncker (1679-1759), ab 1729 Prof. der Medizin. Einer der Lehrer Senckenbergs bei dessen Medizinstudium in Halle.] kan

mit zu disen relaxationen

geholfen haben v. zu sanguine

spisso.

* sarg war mit schwartzem

flanell bezogen externè.

wolte keine Predigt

haben it<em> nicht in der Kirche

begraben seyn. Laudabatur

ideo alß ein verus Christi-

anus à Mundenio

sed ea sunt opera externa

Judaica. Erat sangineus

spielte gern in bret mit

dem alten Possenreiser Greiner

so wohl 90 jahr alt.

A vera cordis humi-

litate ea abesse possunt.

Licet non plane re-

jicienda.

Frater natu major

sarcophagum desi-

derat vilem ut cito

terra corpus devoret.

* ocul<us> sinist<er> magis

premitur.

* oculi temperantibus

lucidi.

* expanditur aqua nimia simul

Hauseram aquam multam

simul & semel.



[Editorische Anmerkungen]

* Caesar Magatus / Cesare Magati (1579 - 1647), Arzt und Chirurg in Bologna: „ De rara medicatione vulnerum libri 2“, Venetiis, 1616. Das Werk erschien 1733 unter dem Titel „Caesaris Magati de rara medicatione vulnerum seu de Vulneribus raro tractandis libri 2. Accessit Joanni Baptistae Magati tractatus, quo rara vulnerum curatio contra Sennertum defenditur.“ Francofurti a/M ; Lipsiae ; Amstelodami, 1733

* Theodor Krahl (1688-1736), radikaler Pietist