Quamquam, uti jam dixi, fere centum species plantarum ex omnibus familiis naturalibus investigavi, solummodo in enumeratis inulinum re- peri, unde patet, inulinum solummodo in plantis classis syngenesiae con­tentum, et huic plantarum formationi proprium esse. Praeterea me­moratu dignum est, inulinum nunquam cum amylo in planta eadem occurrere, quod momentum pro physilogia plantarum grave est.

Extractio. Radix cichorei intybi, quae ad extractionem inulini aptissima, est, in frustula scinditur, et per horae spatium quantitate aquae suf­ficiente pluvialis coquitur. Decoctum filtratur, et liquor ex frustulis adhuc calidis expressus et filtratus additur: quo facto evaporationi tamdiu traditur, donec spissitudinem syrupi nactum sit; tunc frigori exponitur, ubi inulinum mox in massam granoso - crystallinam, melli vetusto similem, coit. Ut materiae heterogeneae amoveantur, quae sunt: mucilago, saccharum mucilaginosum et principium amarum, ex­tractum paratum tam saepe aqua lavatur, donec haec non amplius tingitur, quod opus plures horas poscit. Inulinum nunc qua massa alba ad 30 usque 40° C., sed nunquam ad calorem solis siccatur, quia hic nigrum, semipellucidum fit, quamquam naturam non mutat. Idem fit, si calori majori exponitur et quidem eo facilius, quo majorem adhuc aquae quantitatem continet. Siccatum in patella tritoria teritur, et purum inulinum repraesentat, quod in vitris bene clausis conser­vandum est. Si inulinum ex radice anthemidis pyrethri extrahitur, primo actu plerumque incanum vel griseum apparet, sed iterata solu­tione et filtratione penitus purum fit. Sane eadem via, qua amy- lon paramus, inulinum extrahere possemus, sed quis hanc methodum laboriosam anteponat priori?

Natura. Uti accipitur ex patella, in qua siccatum est, in frustulis apparet, tritum vero pulvis albus, amylo similis est, a quo adhaesione ad dentes, si masticatur, facile discernitur. Non crepitat sub compres­sione uti amylon. Sub microscopio inulinum ex solutione concentrata per frigus praecipitatum, apparet ex corpusculis pellucidis, non per­fecte rotundis, sed plerumque conglomerationem plurium formantibus, magnitudine fere centesimam sexagesimam lindae partem aequantibus^ constans. Calefactum statim liquefit, et in materiam aliam, a me py- roinulinum dictam 3 mutatur, uti serius videamus.