LIBER II, 82.

415

Albana deducta ad utilitatem agri suburbani, non ad p. 123 arcem urbemque retinendam. At paullo post audita a ' vox est monentis, ut providerent, ne a Gallis Roma caperetur: ex eo Aio Loquenti aram in nova via con­secratam. Quid ergo? Aius iste Loqueris, quando eum

utilitatem agri suburbani, sed ad arcem urbemque retinendam. Ironice haec dici videntur, cum Cotta ceu- suerit illam aquae deductionem fa­ctam esse potius ad utilitatem agri suburbani, quam urbis Romae ser­vandae causa. Pearcius. Dav. Ern. Verb. Oliv. Bip. nullum lacunae si­gnum posuerunt. Hottingero merito neque Davisiana neque Pearcii ratio placet. Prior ne refutationem quidem meretur. Contra posteriorem monet H., attendendum esse ad verum par­ticulae Jiam in huiuscemodi locis usum, qua Cicero inchoat sermonem, non cum res simpliciter narrare vult, sed cum refellere. Addit Rathius, prae­dicta, neque vero praedictum, esse ex usu Ciceronis ; neque, ista con- iectura recepta, sententiam melius cohaerere. Ipse locum ex superiori­bus ita resarciendum putabat: Nam illa praedicta Veientium, si lacus Albanus redundassel, isque in mare fluxisset, Romam perituram; si re­pressus esset, Veios conserva­runt ne Romam? Itane? Aqua Albana deducta ad utilitatem agri suburbani, non ad arcem urbemque retinendam. Equidem in hac corre­ctione Ciceronis manum non agnosco. Lacunam hic esse certum videtur: quomodo sit explenda, admodum in­certum. Equidem aliquando tentavi: Nam illa praedicta J'dentium Ro­mam perituram ; si repressus esset, Veios, hanc vim habuerunt, ut sit aqua Albana deducia ad utili­tatem agri suburbani, non ad arcem urbemque retinendam. Pro ita est itaque in Cod. R. Mr.

agri suburbani ] Conf. Dirksen. Versuche z. Krit. u. Ausleg. d. Quel- len d.Roem. Rechts (8. Lips. 1823.) p. 99. Cr.

audita vox est monentis ,] Cod. R. audita est vox monentis. Idem mox

provideret, ne Gallis , omisso a. Mr.

Aio loquenti] Paullus Merula in Ennianis suis monet restituendum, Aio Locutio, non heic solum, sed aliis Ciceronis locis, faciet id, qui volet, non ego ; nisi videro libros qui tale quid mihi praescribant. Grut.

Aio Loquenti ] Cod. U. alio pro Aio, R. anno: idem mox pro Aius habet avis. Cod. S. habet in Nona­ni a constitut am pro in nova via consecratam. Idem animus ist (sic) probius iste. Nimirum cum aius sit compendium verbi animus, scriba, qui nihil de Aio deo audivis­set, vocem plene scribere volens, scri­psit animus. Pro Quid ergo? Aius iste Schiitzius dedit Quid ? Ergo Aius iste. Quod per se quidem spe­ctatum non improbo: sed est ex usu Ciceronis Quid ergo ? ponere cum irouia quadam; veluti etiam infra cap. 63: Quid ergo? ad haec me­diocri opus est prudentia ? Ubi Sch. de mutanda distinctione non cogitavit. Conf. de hoc usu Herzog. ad Caes. de B. G.7,78. p.508. Pro ergo Cod. R. habet igitur. Mr.

Aius loquens - Moneta ] Vide

lib. I. cap. <15. Dav.

Cum eum nemo norat, et aiebat ] Vulgo quando cum nemo norat, aie­bat. Nos autem Victorium et MSStos nostros sequimur. Dav.

quando eum nemo norat] Resti­tui quando , rariore quidem usu posi­tum pro tum quum, vel eo tempore, quo: quod etiam Rathius fieri vole­bat, et fecerunt post Dav. Edd. fere omnes, praeter Hott. et Sch., qui, ipsi libris destituti MSS. , Davisii libris omnes esse consentientes exi­stimabant. Sed tuentur quando Codd. nostri R. L. a. b. P. U. et Edd. prae­ter Victorianam, veteres omnes. Ita scripsit noster de Leg. Agrar. II. 16.

\