LIBER II, 82.
413
semen? Herbam autem asperam, credo, avium congestu, non humano satu, lam quicquid in capite est, id coronae simile videri potest. Nam quod eodem tempore stellas aureas Castoris et Pollucis Delphis positas decidisse, neque eas usquam repertas esse dixisti; furum id magis factum, quam deorum, videtur. Simiae vero 6!»
prima Victorialia, ut existimabat Gruterus, sed iam ante eam Asc. 1.2. Crat. Hervv. Mr.
Quam conceptum esse semen] Legendum videtur, quam conceptum esset semen. Grut.
quam conceptum esse semen?] Malit hic fortasse quispiam quam conceptum f u e r it semen ? Sane ita Wowerius potuit pro potuisse legendum censet apud Minue. Felicem Oct. c. 34. quis... audeat repugnare hominem a Deo ut primum potuisse jingi, ita posse denuo reformari ? Sed ea nonnisi pura puta est xaQa- dioy&wGig, quam sicco pede praeterire non licuit. Sic enim eodem capite idem Minucius: Quis enim dubitat, ... quae cuelo continentur, ita ut coepisse, desinere? Et cap. antecedente: ita prius eos deseruisse comprehendas, quam esse desertos: i. e. quam fuerint deserti. Lactantius de Ira Dei c. 4. init. Quod sequitur , de schola Epicuri est, sicut iram in deo non esse, ita nec gratiam. Haec Wopkensius l.c. p. 284: qui contra Wowerium disputans, satis, opinor, Gruterum quoque refutavit. Et tamen Rathius Gruteri supervacaneam correctionem, ut suam, proferens, scribe, ait, esset, nam sic ut legatur, latinitas vult. Ergo Ra- tliio iubente apud Cic. de Finn.iv. 20.56. ubi est: negatque , Platonem, si sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum Dionysium: corrigemus: qua tyrannus Dionysius? Eius enim loci consimilis est ratio. Nostro loco loquitur, quasi dicat: an tu non censes, herbae prius conceptum esse semen, et deinde coronam exstitisse? Mr.
Herbam autem asperam, credo,] Durius Hottingero omissum videtur verbum: quare scribendum censebat:
herbam autem asperam exstitisse credo. Herelio vero ( Magaz . f. Phi- lol. I. p. 139.) non placebat repetitum exstitisse, quod paullo ante scriptum est; talem certe, ait, negli- gentiam, etiamsi feratur in librorum consensu, certe non esse obtrudendam Ciceroni correctione. Sed excidisse vocem existimat, quae litera- rum similitudine causa tieri potuit scribae , ut oculus eius aberraret: quod esset, si scriberetur: herbam autem asperam crevisse credo, vel herbam autem natam asperam credo. Sed nihil plane opus est additamento, dummodo cum Grut.. Verh. Ern. Oliv. Bip. et Sch. distinguas: Herbam autem asperam, credo, avium congestu, non humano satu. Hott. videlicet distinctionem post asperam omisit. In Cod. S. est conceptam — asper sam — sc i tu. Verba non humano satu desunt in Cod. U. Quod h. 1. dicitur humano satu paullo insolentius, supra 1.42.93. dicitur hominum satu. Lucret, iv. 1227. dixit salum genitalem. Mr.
Nam quod eodem tempore] Cod.R. nam quodam tempore. Mr. — Quod in seqq. contra vulgarem usum post neque ponitur eas, quamquam substantivum modo praecessit, id saepius fecit noster : ita paullo inferius si lacus Albanus redundasset, isque in mare fluxisset. K. — Cod. S. et nunquam pro neque eas usquam. Volebat et nusquam : tum fuisse pro esse. Mr.
furum id magis factum] Cod. M. furtum pro furum. Est autem furtum glossa ad verba furum-factum, quae verum scriptoris vocabulum extrusit. Pro Dodonaeae est Dolonaeae in Cod. L. b. Pro historiis Cod. L.a. Cxhibet historicis; Cod. U. Edd. Asc. 1.2. Crat.Hcnv. in historiis: illud per-