404
de divinatione
Homerum, ut nos otiosi convertimus, loquitur Agamemnon :
Ferte viri, et duros animo tolerate labores,
Auguris ut nostri Calchantis fala queamus Scire, rutosne habeant, an vanos pectoris orsus. Namque omnes memori portentum mente retentant, Qui non funestis liquerunt lumina fatis.
Argolicis primum ut vestita est classibus Aulis,
Quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant; Nos, circum latices gelidos, fumantibus aris, Aurigeris divum placantes numina tauris ,
eXutv' Hdlxag <J’ t^rjyovrievog ravra, evvea aviavrovq avsLre jroAeurjaeO&cu rrjv 7'goiav. Vide sis et Originem in Ceis. lib. iv. pag. 224. Exstat autem locus II. B.299. Dav.
de cuius coniectura ] Cod. S. de quovis pro de cuius: nimirum ex scriptione de quoius. Cod. R. sit pro sic. S. sicut. Mr.
Loquitur Agamemnon] Immo Ulys- ses. Ciceronis uvqpovixov (xudgryua, quod a Politiano priore animadversum esse, cum iam haec scripsissem, ab amico quodam admonitus sum. Itaque delere volueram; nam pudet, quae ab aliis dicta sunt, recantare. Sed propterea quod numeri iam erant utrobique adseripti, non delevi. Lambinus. Vide Politianum Miscell. cap. mu. fol. 65. sq. Ed. Bas. 1522.8. Mr.
loquitur Agamemnon; ] Cicero memoria lapsus est: nisi hoc est a glos- satore. Ern.— Nimirum facile errat, qui ex memoria laudat scriptorem. Quare ego hunc errorem non glossa- tori, sed ipsi Ciceroni tribuerim, cuius aliquot similia a t uaqrrjpara notavit
A. Politianus 1. c. K -Cod. S. forte
verum pro ferte viri. Mr.
animo tolerate ] Cod. R. animi pro animo. Cod. U. tolle pro tolerate. — Calchantis fata recte explicat Hott. oraculum a Calchante coniectura editum. Fata Sibyllina ita dixit noster in Catii. III. 4.9., ubi in Ed. Ern. min. perperam scribitur ex salis Sibyllinis. Mr.
fata — scire, ratosne habeant — orsus.'] Est attractio ex more Graeco, pro scire, ratosne habeant orsus fala. K. — Multo haec simplicius eoque efficacius dici apud Homerum cuique eius locum comparanti apparebit. Iuxta posuit Latinis Graeca Henr. Stephanus in Ciceroniano Lexico p. 60—63. Pro vanos est varios in Cod. U., et sententia et metro adversante. Sic S. pastoris pro pectoris. IdemU. pro retentant habet retenta. Pro lumina est nomina in Cod. R. Lumina linquere dixit Lucret, v. 987. et Plaut. Cistell. Act. III. v. 12. Relinquere lumina dixit Virgil. Aen. xn. 63. Mr.
primum ut] i. e. ut primum. K .— Pro Aulis est Aules in Codd. P. et W., Argos in Cod. R. Ardes in Cod. S. Rathius edidit primum et. Pro ferebant in Cod. P. est ferebat. Pergit Cod. M. Hos circum. Cod. S. Ros circum. Facillime nimirum permutantur inter se n et h et r. Mr.
Aurigeris - tauris ] Ita loqui
tur, quod victimarum cornua deaurare soliti sint veteres. Vide Everh. Fei- thium Ant. Homer. lib. I. cap.9. aut loan. Saubertum de Sacrif. cap. x vm. pag. 438. Dav.
Aurigeris — tauris ] Hoc non esse ex nostro Homeri loco monet Hott., sed ex aliis, velut Od. III. 384. et 437. Ad rem conr. Lyl. Gyrald. de Sacrificiis p. 518. Opp. T. I. Ed. Iens. Lugd. B. 1696. f. m. Vid. etiam Nonn. Dionysiae, xi. 200. et Ouzelium ad Minue. Felic. Octav. p. 207. sq. Cod.