LIBER II, 28.

401

fieri, factam uinquam esse; nec quod potuerit, id por­tentum esse: ita omnino nullum esse portentum. Quod 62. etiam coniector quidam et interpres portentorum non inscite respondisse dicitur ei, qui cum ad eum retu­lisset, quasi ostentum, quod anguis domi vectem cir- cumiectus fuisset: tum esset, inquit, ostentum, si anguem

nostrae coniecturae favet locus, est supra I. 32. 71. Cratippus solet ra­tionem, concludere hoc modo. Mr.

nec id, quod non etc.J Vocem nec omittit Cod. U: idem omittit esse post unquam. Pergit Cod. R. nec quod potuerit fieri, portentum esse. In Cod. W. ante quod potuerit rasura est,eique maioribus literis inscriptum nec. In Cod. U. desunt verba ita omnino nullum esse portentum. Post haec pergit Cod. R. Quod et inter­pres praeteritorum non inscite. Mr.

Qui cum ad eum ] Reg. quiddam: Paris, autem, Med. et Balliol. quod­dam. Forte, qui quondam ad eum re­tulisset; vel cum, si libet, deleatur. Davies.

respondisse dicitur ei, qui cum ad eum retulisset] Cum sine dubio de­lendum est, nec enim convenit ora­tionis structurae. Quia abest MS. Guelf. delevi. Ern. Quod praecepit Ern. fecerunt Bip. Hott. Sch. pro­bante Goerenzio ad Cic. de Finn.II. 31. 102. et Creuzero in Dionyso p. 144. Rathius vero ita locum nondum per­purgatum existimabat.,,Primum enim, ait, non apparet, unde, inducto cum, subiunct.ivus pendeat [tum quidem procedit constructio, quasi praeces­serit acc. cum inf. K. ]; nec placet vocula ei, quia proxime sequitur eum, idque ita, ut alterum ad coniectorem referendum sit, alterum ad eum, qui retulerat. Quid Cicero scripserit ne­scio ; sed ita potuisset: Quod (i.e. quod ad hanc rem attinet) etiam con­iector quidam non inscite respon­disse dicitur. Etenim, cum quis ad eum retulisset inquit etc. Non inscite, fateor. Sed ita scribens Cice­ronem correxit. Ego nihil mutavi et Ciceronem paullo negligentius et

civaxokov&iog scripsisse existimo. Pro cum est quoddam in Codd. Cr. et L. b. Ad v. coniector et interpres \ ictor. adnotavit in marg. Ed. suae:] rega- roOxojrog. Mr.

Fectem circumnexus fuisset] Sic habet liber unus MS. Malim tamen vecti circumnexus esset; nisi quis dicat esse ccvaGrgopijv, et, pro cir­cum vectem nexus fuisset, vectem cir­cumnexus fuisset positum. Vel lege potius, vectem circumnexuisset, cui respondebit verbum circumplicasset, quod'sequitur. Lambinus.

Fectem circumiectus] Sic Pali, et Victoriana. vulgata circumvectus. Lambinus circumnexus, tingebat Gu- lielmius circumplexus. Grut.

Fectem circumiectus esset ] Sic Pali, nostrique MSSti. Lambino tamen placet circumnexus, Gulielmio autem circumplexus. At nullis opus est coniecturis, siquidem vectem circum­iectus idem valet ac circa vectem iactus. Acutum vero responsum,quod cuidam interpreti portentorum tri­buit noster, Diogeni adseribit Cle­mens Alexandrinus Strom. lib. vii. pag. 843. /hoyevrjg, inquit, rrgog rov $(W/ud£ovrcc, ori evgev rov cxpiv ev rw vjtegio negieikquevov, Mtj 3av- ua£e, i<pr^ i/V yag jragado£6regov exelvo, ei ro vjregov rregi ogS-ig rw o<pei xareilrpxevov e$eaGu>. Idem re­fert etiam Theodoretus Therap. vi. pag. 88. Similiter Leotychidas dga- xovrog rregi rrjv xkeiv ekix-Sivrog, xcd riov pavreojv regag ccrrotpaivouevmv eivai, ovn epoi yag, 'f<prj, doxet, akX? ei q xkeig ru, dgaxovri rregieikix$q- Auctor est Plutarchus Apophthegm. Lacon, pag. 224. [p. 895. Wytt.] Dav.

vectem circumiectus fuisset] Clementis Alexandrini locum, a Da- visio laudatum, ita emendat Wytteu- 2f»