37

qui angulus vera differentia Longitudinis est, quae D et q punctis ad Aequa- torem solarem conveniat.

Unicum exemplum, quod ad haec praecepta supputavimus, est, ut dixi­mus, pro observatione 25 Dec. 1826. Applicatis ad ipsum observationis cir­culum mensuris, invenimus angulum a = 43 , 4^- = ; ergo est

a) Sin /3 = 0,7241 = Sin 46° 24 y ; b) arcus Cp = angulo CTp = 37° 12'; c) arcus pq 30° 0', unde d) arcus Tq = 60 0'. Ex positis nostris (§ 10.) porro colligitur angulus RTC=(yo\ ergo angulus RTq = 102° ]2 y . Unde porro e) arcus Rq 61° 51' et f) angulus TRq = 73° 45'. Ex arcu Rq evadit g) arcus, quo distat q punctum ab Aequatore solari = 28° 9 1 . Et computato h) angulo TRD = 115° 12 7 , invenitur tandem i) differentia Lon­gitudinis punctorum D et q 41° 27 / .

Ducto in circulo observationis perpendiculo per q punctum ad lineam DR, re considerata, vel ut D centrum circuli sit, lineaeque rectae ex D ductae Circulos globi Maximos repraesentent; mensi illud perpendiculum inde a linea DR usque ad q punctum, idemque usque ad circuli ambitum,

invenimus Sin qRD=^- = 0,65409 = Sin 40° 5U, ergo angulum qRD = 40° 5U, qui supra = 41° 27' inventus erat. Utriusque differentia est = 36' = -£ Si vero mensura circulo observationis applicata distantiam q puncti et Aequator is convenienter cum illo calculo = 28 gradibus nobis exhibuit, causa est, quod istic bis erratum est, sed in contrarias partes, ut error alter alte­rum sustulerit. Nam si Nodus N ab ulteriore parte lineae VT fuisset, diffe­rentia distantiae illius computatae et hujus metatae exstitisset eo major.

§. 43. In solis Aequatore circulo observationis applicando unum tamen cavendum est, ut D punctum et linea MR (Fig. 2.) in latere Eclipticae EL ejusque Perpendiculi VT vere ipsis convenienti collocetur. Ut in eis collo­candis omne semper dubium tolleretur, expeditissimum atque certissimum duximus quatuor circulos (Fig. 8.) contueri, quorum tertius secundae figurae conditioni respondet. Oritur enim initio fere Junii Polus solis borealis in puncto a circuli I, ac semestri cursu in hemisphaerio solis apparenti descri­bit arcum semicircularem abc. Exeunte Augusto vel ineunte Septembri Polus

"V