26
revertit, dicere potes, illum perfecisse videri unum circuitum. Cf. infra §. 38. sub fin.
Quinto per D punctum ad lineam MR erigebamus perpendiculum QU. Quod nisi longius protrahitur, A equatorem solis referre potest. Cf. infra §. 41. sqq.
Sexto determinabamus gradum Aequatoris sive gradum Longitudinis, cui in imagine Macularum communi responderet D punctum sive linea MR. Cf. infra §. 44. sqq.
Septimo denique, eadem mensura, cujus ambitus est circulorum observationis (Fig. 2.), in communi Macularum imagine ipsi Aequatori attributa (alias altera ad alteram mensuram facile redigitur); perpendicula aq et ap, quae ex Macula a ad lineam MR et QU ducta esse fingebamus, circini ope ita in imaginem communem transferebamus, ut Longitudo modo determinata augeretur quantitate aq sive Z)p, et Latitudo sive distantia a solis Aequatore (quae istic est borealis) aequaret quantitatem ap sive Dq. Cf. §. 53. Hac re definitum habebamus locum, qui Maculae in imagine communi conveniret. Quo facto ipsam pingebamus cum ceteris ei proximis sive cum ejusdem coetus Maculis.
§. 28. Ut singulas Maculas ea, quam modo diximus, ratione determinaremus, de diarii circulis plurium deinceps dierum observationes exhibentibus semper eum eligebamus, in quo quaeque Macula centro disci quam proxima erat. Nam arcus parvus, a summo globi puncto incipiens et in planitiem per centrum transeuntem projectus , a linea recta, quae ipsam hanc projectionem refert, non multum abhorret. Quum arcus et sinus denorum graduum se habeant ut 0,1745 ad 0,1736, atque etiam 15 graduum ut 0,2617 ad 0,2588; si sinus decem graduum loco arcus sumitur, error quantitatem -U, sin quindecim graduum, quantitatem ~ nondum excedit, quae quantitates in imagine nostra discerni vix possunt. Tantum vero, si per plures dies ob tempestatis injuriam sol observari non potuerat, ideoque remotiores a disci centro Maculas in imaginem communem transferri opportebat, vel si Macula ab Ecliptica linea EL (Fig. 2.) plus 15° aberat; majores hae distantiae ex linearum rectarum magnitudine ad veram arcuum quantitatem a nobis sunt reductae.