' 'A 7 u*/ -1

i' frWii-

,i7; : -

TT^TT?TiT^I ILs-HTtTl

20

§. 17. Telescopio autem ad Maculas observandas Vir Illustrissimus uti solebat Dioptrico, opere Celeberrimi nostri Fraunhofer . Longitudo ejus est' 4 pedum et 4 digitorum. Vitri ejus Objectivi Achromatici Focus distat 42 digi­tis, et Apertura est 34 linearum. Lens Ocularis, qua, Tubo Astronomico con­stituto, Maculas in imaginibus nostris descriptas omnes ille observavit, Angu­lum Opticum reddit 84plicem. Saepissime alio quoque ejusdem Fraunhofer Tubo Dioptrico domi suae utebatur, quem possessor liberalissimus, Vir Illu­stris Joannes Matthias Andreae civis noster, per continuos annos ad usum ejus et ad scientiarum incrementum benignissime commodaverat. Vitri ejus Objectivi Achromatici Focus distat 72 digitis, et Apertura est 52 linearum. Ex Vitris Ocularibus, quibuscum illud Objectivum ad Tubum Astronomicum componi potest, observator noster ea praecipue adhibebat, quae maxime et quidem 216plo ac 324pIo Magnitudinem Apparentem augent.

18. Non quaeres igitur, an Soemmerringius V. I., apparatu Optico ita instructus, etiam observaverit illas Faculas, quas Scheiner , primus et assi- duissimus earum observator, sensu ac judicio quodam singulari, haud dubie, ut vocabulaMacula etFacula essent opoiotsIsvtcc, sic nominasse videtur. Quod certe vocabulum rei ipsi parum est accommodatum. Quare etiam, quum faculae nihil aliud quam parvae faces vel aliquid his simile esse debe­rent; et alii magni astrologi et ipse celeberrimus noster Schroeter diu fluctua­bant, utrum ejusmodi phaenomena in sole vidissent, nec ne (cf. Schroeter Beobachtungen liber die Sonnenfackeln und Sonnenflecken. Erfurt 1789, p. 7. et 16.). Nos autem Facularum a Soemmerringio V. I. observatarum in de­scribendis nostris imaginibus nullam habere potuisse rationem, ex re ipsa patet.

§. 19. Abstinemus, quo minus lectorem de omnibus moneamus, quae ex utraque Macularum observatarum colligi possint imagine. Nobis enim nec admonentibus, plagarum, quae Maculis abundent, aliarumque, quae egeant aut omnino careant, congruentiam quandam in utraque imagine ipse cernet, Notamus tantum, ut exempla nonnulla afferamus, primo vicinitatem duarum Imae et 7mae periodi Macularum citra lOmum Longitudinis gradum in plaga Macularum paupere, ut ambas eandem Maculam reducem habere paene cogamur ; deinde utrasque 4tae et 9nae periodi Maculas inter gradum

' mf -