Sed cum festus ille laetusque dies appropinquaret, quo Scemmerringius noster gravissimus ante hos L annos Doctoris dignitatem est adeptus: nos, Societati Senckenbergiae adscripti, ut ejus diei pie riteque a nobis celebrati etiam scriptam memoriam relinqueremus, nihil aptius itemque civi nostro dilectissimo jucundius fore censebamus, quam si macularum ab ipso diligentissime observatarum specimen quoddam vulgavissemus. Itaque decrevimus nos, de benigni auctoris consensu minime diffisi, ut ea, quam Ludovicus Thilo, Gymnasii professor ac noster sodalis, nobis proposuerat, via ac ratione maculae a Sgemmerringio V. I. proximo certe anno in sole observatae describerentur et ederentur. Quam rem nostro nomine exsequendam eidem, quem modo diximus, collegae mandavimus.
Tibi autem, Vir Illustrissime, Deus Optimus Maximus, ut usque ad hanc Tuam aetatem, cui in Te sane non ob virium decrementum, sed ob innumeram praeclarorum Tuorum factorum multitudinem honorificum nomen indimus senectuti, prae omnibus Tibi, credimus, favebat semperque Te diligebat, ita in posterum quoque propitius esto!
Dab. Fr anco furti ad Moenum d. xn. Dec. MDCCCXXVII.
Societas nat. cur. Senckenbergia.
Directores: J. G. Neuburg , Med. Dr.
P. J . Cretzschmar , Med. Dr. Secretarii : C. H. G. de Heyden , Senator. J. M. Mappes , Med. Dr.