Vir Illustrissimas a S<emmerring jam abhinc triginta fere annis solis, quas vocant, maculas ingressus est observare. „Geometrae definiant” dictitantem nos audivimus pluries, „statas temporum, locorum et spatiorum men- „suras; ego, qui anatomicus figuras rerum ac species accuratius contueri „quotidie cogor, ipsam indagabo macularum formam. Fortasse mihi continget, ut in tam sublimi scientia detegam aliquid novi, quodque oculi ad id „minus compositi non viderint, videant mei.” Quis autem dubitet, quin, ut vires animi corporisque omnes plus valent usu atque exercitatione, sic et acies oculorum et facultas nervorum animique sensus crescat eum in modum, ut alter perspicere possit, quod alterum latuerit? Atque ipsum virum nostrum perspicacissimum multa in physiologia, quum aliorum eorumque admodum perspicacium virorum aeque obvia fuissent visui, primum tamen ex obscuritate eruisse, quis ignorat?
Amicis suis largitus jam est Scemmerringius V. I. exempla imaginis, quam filius ipsius ipse vir celeberrimus, summo studio suo descriptam, arte \i&o- yqacpcov fecerat multiplicem. Ea imago icones sive figuras octo unius maculae complectitur, quam pater filiusque singulis annorum 1825 et 1826 diebus in solis superficie observaverant. Ille quandocunque largiebatur exempla monstrabat- que imagines, idem, quae de specie et habitu macularum multa et gravia animadverterat, humanissime docebat. Ne vero senem, in quo sunt adolescentis vires, praeoccupare videamur, quae sic cum amicis communicavit, ea publici juris non faciamus, illud tantum rogantes, ut ipse de hac re opus perscribere quam primum instituat. [Vide tamen, quae addidimus sub finem hujus libelli.]
2