Balaenae oculi bulbus subglobosu$ maxima parte construitur e stlero- tica 3 ), pyxidis validissimae ad instar caeteras oculi partes in cavitate parva continente, pone ultra novem lineas crassa, procedens versus corneam sensim extenuatur, ita ut in margine anteriori vix lineam unam crassitie aequet.
Fibris contexta albicantibus, validissimis, varie inter se nexis, pleris que tamen plus minusve concentricis: in fundo sclerotices versus canthum externum foramina vel canales potius ad transmittenda vascula atque nervulos cernuntur, maximum vero interstitium sclerotices circa nervum opticum 4 ) apparet, qui aeque ac bulbi fundus tela cellulosa multa, cinerea, molli, adiposa circumdatur, in qua fibrae sclerotices tendinosae, cum nervi ipsius vagina nuspiam arcte connatae s ) excurrunt.
Cornea parva, transverse oblonga, planiuscula, lamellosa exterius margine nigra lata circumdata, conjunctiva crassa obducitur, a sciero tica margine minus acuta neque tam distincta ac in mammalibus terrestribus esse solet, disterminatur.
Choroidea admodum crassa in duas laminas vasculosas facile separabilis 7 ), lamina exterior nigrescens, vasis fortioribus composita, tomentosa quasi apparet, interior lamina aeque vasculosa, pallida, densa, tenuior, subtiliter villosa, tapeto albescente conspicua. Corona ciliaris nigra, satis lata, fere plana, constat septuaginta circiter processibus ciliaribus longis, crassis, flexuosis, villosis, apicibus cylindraceis ad lentis fere faciem anteriorem usque exporrectis.
5) Ruysch Thes. anat. II. Tab. X. Figura prima et secunda bonae quidem, cavitatem balbi tamen nimis globosam repraesentant, quam BlumenbaCh Handb. der vergi. Anat. §. 274. lentiformem appellavit.
Ruyschu figuras recudit I. I - Manget. Theatrum anatomicum. Genevae 1717. Tab. CIII.
4) Hanc sclerotices balaenae structuram fusius descripsit iconeque eleganti illustravit Albers Bemerkungen über den Bau des Auges zweyer Thiere aus dem Geschlechtc der Wallfischarten in: Abhandlungen der physicafisch medicinischen Gesellschaft zu Erlangen 1810. B. I. p. 459. Fig. I.
3) Cuvier anat. comp. T. II. p. 38Ö. “II est tr&s visible qUe ces fibres blanches se detachent de la dure mere dont elles semblent etre un epanouissement.” Fibrarum, quae balaenae scleroticam componunt, nexum cum nervi vagina a dura matre probabiliter orta, me non vidisse confiteor.
6) Duodeviginti laminas in Balaenae cornea numeravit Leeuwenhoeck. Epistolae physiologicae. Delphis 1719. Epist. IV. p. 42.
7) Ruyschius ipse laminam choroideae internam vel membranam suam Büyschianam non nisi subtilissimorum vasorum laceratione ab externa lamina avellere potuit, qnae vasa 1 . c. Tab. I. fig. 1. laminam unam cum altera coUnectentia depinxit, quamquam ob insignem choroideae crassitiem texturamque validissimam haec separatio in balaena multo facilior atque plenior, quam in ullo alio mama- lium perfici possit.