3 °

Sclerotica firma, densa, in bulbi aequatore tenuior, ante versus cor­neam et pone versus nervum opticum crassescens. Cornea firmiter ei af­fixa, magna, circularis, crassa, admodum prominens.

Choroidea tapeto lucido, longiusculo insignis5 processus ciliares nume­rosissimi, tenues lati in strias radiatas uveae continuantur. Iris fusca, convexaj lenti per pupillam subovatam prominenti incumbens.

Nervus opticus vagina densa, crassa ad scleroticam versus angulum internum adnexus, medulla vix coarctata globum oculi intrat atque in retinam expanditur perfecte dimidiam bulbi partem investientem.

Lens permagna utrimque admodum convexa, anterius magis adhuc quam posterius5 Camera anterior spatiosa, posterior fere nulla, humor vitreus paucus. Lens admodum globosa, retinae proxima Ursum Lotorem myo­pem esse prodit, quod observatione quoque in animali vivo instituta con­firmatur. 3 )

Ursi arcti oculus in diametro horizontali octo lineas et semissam erae* tiens parum differt ab oculo ursi lotorisj sclerotica ratione bulbi amplior, tenuior, cornea, iris atque lens crystallina minores, corona ciliaris latior, choroideae tapetum 6 vivido album, nervus opticus crassior in retinam haud majorem expansus.

3) Linnaeus jam ursi lotoris myopiam observaverat, quae confirmatur a Cll. Kieser

Diss. de anamorphosi oculi. Gottingae. 1804. p. 51.

Canis Lupi oculus.

Lupi oculus a canis domostici oculo in toto parum differt, aspectus , tamen lupi ferocior, bulbus major, pro partium structura felino similior5 cornea scilicet, iridisque amplitudo unacum lentis globositate animal nocturnum manifesto produnt.

Sclerotica circa opticum nervum cum forti ejus vagina connata, crassa, ad anteriora procedens gracilescit, donec in loco, ubi tendines musculo­rum rectorum ei inseruntur, rursus crassitiem induit, ea ipsa majorem quam in fundo habet. Cornea ampla fere circularis, admodum convexa et crassa, superficie interna scleroticae marginem acutum subit.