Cranium puellae hujus Tyroliensis formae pulchritudine et symmetrica concinnitate, ossium insigni subtilitate atque eburnea quasi substantia, ini* primis autem cavitatis cerebri amplitudine, ratione partium facialium habita, crania multa feminea, comparatione a me instituta, magnopere antecellebat.

In omni quamvis formosissimo etiam capite latus dextrum a sinistro aliquantum differre solet, eamque differentiam eo magis ad archetypum nostrum in icone fideliter tradere studui, quo saepius in cranio minus sym- metrico in parte anteriore unius lateris cum alterius lateris parte posterio­ri ei correspondenti harmoniam vel aequilibrium quoddam exinde natum manifesto observaverant Ita exempli gratia cellulas ethmoidales dextras numerosiores et spatiosiores sinistrisj sinum e contrario sphoenoidalem si­nistrum ampliorem dextro j parique modo hemisphaerium cerebri dextrum versus occiput amplius sinistro, hemisphaerium vero sinistrum versus tem­pora prominentius altero, in figura nostra reperies.

Imprimis quoque gyrorum et sulcorum cerebri in ambobus lateribus diversitatem notabilem cernere licet, quae quidem minus in superficie ex­terna observanda in sectionibus tamen cerebri tam conspicua semper appa­ret, ut non passim quin Vicq - dAzyrii caeterum pulcherrimis iconibus si­nuosi tates cerebri et varias corticis inflexiones ex uno latere, ad naturam forsan fideliter delineato > nimis symmetrice in alterum translatas suspicer.

Oculi denique humani singulas quasqüe partes tot tantisque clarissimo­rum auctorum operibus traditas describere supersedeo, quippe cum ea omnia, quae ad intelligendqm iconem nostram pertinent, in explicatione tabulae linearis exposuerim.