De sectione horizontali capitis humani secundum axes

oculorum instituta.

(yapnt puellae Tyroliensis viginti circiter annorum, admodum, venustae* coma nigerrima, oculisque grandibus badiis conspicuae, brevi morbo per­emtae, ad partium omnium habitum normalem demonstrandum, quam ma­xime idoneum obtinere contigit. Ad sectionem autem ejus secundum axes visorios rite instituendam, situm oculorum vivorum naturalem et maxi­me tranquillum elegi, qualis nimirum capite erecto axibus visoriis ad ob­jectum in horizonte eis oppositum directis perfecte inter se parallelis atque in uno eodemque plano fere horizontali positis animadvertitur; palpebra ve­ro superior clausa ad structuram ejus melius demostrandam. Arteriis ve­nisque capitis hujus cera colorata artificiose repletis, partes omnes, plano illo horizontali per axes oculorum ducto et per chiasma nervorum optico­rum continuato supra positas, partim serra, partim cultro paullatim amo­vi, partes inferiores, quantum fieri poterat, in situ naturali conservando.

Ut autem in imagine capitis, tali modo parati, quoad possem, ve­ritatem assequerer, primas lineas in tabulam vitream duxi, recenti sectu­rae perfecte planae impositam, quibus inde in chartam translatis, in icone exaranda et perficienda adjutore usus sum harum rerum peritissimo artifi­ce, Christiano Koeck.

Externarum partium dimensiones, cranii formam et convexitatem, oculorum magnitudinem et distantiam ab invicem cum Sapphus capite, quod ferunt, optime congruentes inveni; faciem elegantiae causa minus coarctatam repraesentavi, quam secundum optices regulas apparere debue­rat, ad Yesalh vel pictoris ejus, Titiani, potius exemplum.

Bulbos oculorum utpote femineos permagnos, virilibus tamen in toto paullo minores, tunicisque subtilioribus praeditos esse reperies.

Quod vero in sectione nostra horizontali per nervorum opticorum in­sertiones ducta hemisphaeria oculorum inferiora hemisphaeriis superio­ribus paullo minora eorumque etiam axes visoriae paullo breviores inde ap­pareant, vix, ac ne vix quidem, poteris animadvertere.