45

e. in ramum muscularem, graciliorem pro musculo recto externo, et in

f, ramum, qui infra bulbum abit, ut, quod sequens Figura docet, musculo

obliquo inferiori prospiciat.

ff. Ramus muscularis crassior, pro musculo recto externo.

g. h . Divisio trunculi arteriae glandulae lacrymalis in ramum ( h .), qui cum surculo arteriae maxillaris ( x .) internae anastomosin init,

i. et in ramum qui in glandula lacrymali et palpebra superiore dispergitur.

A. Continuatio trunci arteriae ophthalmicae, qui transverse sub nervo optico prodit.

h Ramus, qui in surculum pro musculo obliquo superiore, ut e Figura sequente ( m 0 elucet, et in ramum pro levatore palpebrae superioris finditur.

o. p. Ramus eiusdem, qui in surculum pro musculo recto superiore, et in

q. surculum ciliarem scinditur.

r. Ramus duplex pro musculo recto inferiore.

Truncus arteriae ophthalmicae, dum serpentino modo nunc flectitur, edit.

s. Arteriam frontalem.

t.t. Arteriam pro musculo recto interno, quae maxima ex parte carnem eius circumit, ut, quod e Figura sequente luculentius patet, in facie orbitali huius musculi ipsi inseratur.

iim Arteria narina anterior, seu arteria anterior ethmoidea.

v. Arteria trochlearis inferior.

iv. Ramus anticus arteriae dissectae £p.), qui in musculum rectum superiorem excurrit. '

x . Surculus arteriae temporalis profundae, ab interna maxillari oriundae.

Figura secunda.

«

Continuatio praecedentis Figurae, ut post bulbum oculi remotum totam distri­butionem ramorum arteriae ophthalmicae uno adspectu perlustrare possis.

A. Paries internus orbitae sinistrae.

B. Externus eius paries.

C. C. Inferior eius margo.

D. Canalis nervi optici, circa quem reliquiae levatoris palpebrae superioris

musculique recti superioris resectae et introrsum flexae inveniuntur.

E. Musculus obliquus oculi superior, qui cum tendine suo

12