3 9
e. Maior eius ramus inferior ab externo' latere nervum opticum subit, ita ut non prius, quam dimoto introrsum, hoc, sursum illo, conspicuus reddatur. Maior hic ramus inferior dividitur in internum pro musculo recto interno surculum, qui circa (a) in Figura quinta obuius est, hoc autem loco a nervo optico tegitur:
f. in surculum medium pro musculo recto inferiore,
g. et in surculum inferiorem, qui in
h. brevem, sed crassam propaginem pro ganglio ophthalmico, et in
i . i. longam, sed graciliorem pro musculo obliquo inferiore finditur (Fig. 7. i . i .
E ganglio ophthalmico duo fasciculi nervorum ciliarium prodeunt. k. k. k. Fasciculus superior minor intres ramulos dispertitur, qui proxime iuxta nervum opticum serpentina via incedunt, et in sex et plura filia inaequaliter
L L L crassa finduntur. Tria ex istis filis membranam scleroticam penetrare hic vides.
Fasciculus inferior, maior plerumque, e sex ramulis est conflatus, quorum nonnisi duo ( 'm . m.) hic apparent.
5. Nervus cerebri quintus, cuius filamenta paullulum hic expedita sunt.
n. Primus ramus nervi huius quinti. Quatuor eius surculi,
o. p. 7. r. quos in Figura quinta exposui, resecti hic et in latus repositi sunt, nempe
o . ramus nervo cerebri quarto adiunctus ramo respondet a . in Fig. 5.
p. ramus gracilis nervi frontalis respondet b. in Fig. 5.
7. nervus frontalis proprius respondet e. in Fig. 5.
r. nervus lacrymalis respondet 7 u in Fig. 5.
s. quintus eius surculus seu ganglion ophthalmicum et ramus nasalis dispes
citur in
t . surculum nasalem resectum, quem Fig. 6. exhibet,
u. in filum ramo nervi cerebralis tertii adiunctum, quod musculo recto supe
riori prospicit,
v, v • in surculum pro ganglio ophthalmico, qui tenuem eius et longam radicem constituit, crassam et brevem nervo tertio subministrante.
6. iv, Sextus nervus cerebri, quem Figura sequens distinctius proponit.
Figura septima.
Figura haec nervum repraesentat pro musculo recto inferiori, surculum nasalem quinti nervi cerebri, et totum nervum sextum cerebralem. Multa, quae ad