^ 2b

Figura decima tertia.

Eadem glandula lacrymalis desuper visa. Apparet, superficiem hanc satis lae­vem et planam esse.

Caeterum omnes hae Figurae fabricam huius glandulae e pluribus particulis seu lobulis compositam exhibent.

Figura decima quarta.

Interior facies membranae coniunctivae e viro adulto, quae maximam partem a palpebris seiuncta est, magnitudine bis aucta, ut holoserica eius seu verrucosa, ubi laminas cartilagineas tegit, fabrica in conspectum veniat.

Porro icon haec modum ostendit, quo papillulae, quibus puncta lacrymalia insunt, palpebris clausis ita sibi appropinquentur, ut papilla inferior, maior exteriore extrorsum, superior autem minor introrsum spectet, quo fit, ut istae papillulae. sibi accumbant, non incumbant*

Ut ne miscerentur omnia, in hac icone pellucentes glandulae sebaceae omissae sunt* a. «. Membrana coniunctiva.

h. Apertura palpebrarum clausa.

c . Punctum lacrymale superius.

d. Punctum lacrymale inferius.

e . Caruncula.

f Plica semilunaris membranae Coniunctivae.

g . Ostia ductuum excretoriorum glandulae lacrymalis.

h . Ambitus fabricae verrucosae membranae coniunctivae.

i . A. Loca, in quibus verrucosa fabrica maxime insignis est.

Figura decima quinta.

Interna palpebrarum superficies e viro adulto, bis magnitudine aucta, ut fabrica glandularum sebacearum cognoscatur.

Ut magnitudinis, situs, directionis et formae harum glandularum diversitatem ostenderem, ad decimam Figuram exemplo, recte admodum formato, ad hanc valde, ut videtur, abnormi usus sum.

* a. Sphincter palpebrarum a latete intefno seu ossi obverso*

h. Apertura palpebrarum, per quam cilia palpebrae superioris Cernuntur.

7