O . o. Plicae palpebrae inferioris.
p. Angulus minor seu externus aperturae palpebrarum.
#. Radix nasi. E latitudine buius partis exigua manifesto elucet, quam proximos sibi, et in eodem fere plano bulbos oculorum positos esse.
Figura septima.
Oculus sinister puellae lucifugae undecim annorum, quae Moguntiae nata in vivis adhuc est, seu puellae, quae vocatur, Leucaethiopis.
Dissimilitudo, quae oculum hunc tenerum, languidum, pallentem atque lucifugum, et crassum illum? robore, nigritie et lucis patientia insignem Aethiopis oculum intercedit, tanta est, ut ulteriori explicatione haudquaquam indigeat.
Ne itaque, quae supra iam in comparatione huius oculi cum Aethiopico atque Europaeo fusius exposita sunt, repetam, lectores ad illum locum remitto.
Pariter, quae ad signandas singulas partes pertineant, literas omittere eo magis licuit, quo facilius eae a Figurae primae explicatione huc poterunt transferri.
Caeterum nec silentio praetereundum est, oculum istum non solum indolem lucifugam, sed characterem quoque foemineum manifestissime prodere.
Figura octava.
Eiusdem oculi lucifugi, ex adverso depicti, adspectus a latere.
Singularum partium huius oculi ratio satis e Figurae primae explicatione, quippe tota ad hanc Figuram composita, patet.
Figura nona.
Oculus sinister foeminae viginti quinque annorum, per placidum somnum matutinum delineatus»
Ut omnia, quae huc pertinent, oculos statim incurrant, ad hanc iconem consulto oculum elegi, magnum, qui nonnihil exstat ac tenerrimis palpebris tegitur.
Icon haec docet, palpebrarum canthum externum infra lineam horizontalem, in qua positus internus est, aliquot lineas descendere, a palpebra superiore sola, dum duabus lineis altior infra corneam demittitur, plus quam totam huius superficiem obtegi — canthos oculorum, vel apertura clausa, variam suam formam retinere, ita quidem ut internus teres, externus acutus sit — in palpebra superiore expansa rete venarum cutanearum melius conspici. Tandem icon haec verum situm bulbi inter somnum exhibet.