/. g. Crassities palpebrae superioris, vel latitudo marginis palpebrae superioris* g.h. Cilia superiora, quae, ut longitudo, directio atque flexio pilorum rite appareat, summa diligentia fuerunt delineata. Vides, quantum eadem numero , longitudine, crassitie ac flexione externum canthum versus decrescant.
i. k. Tunica cornea, i. Convexitas corneae, k. Ambitus corneae.
L Iris, quae oculum ex adverso et sub dio contemplantibus, ope declinationis radiorum in humore aqueo, in conspectum venit. Ubi contra oculum a latere sub aqua intuemur, iridis nihil occurrit, sed cornea sola conspicitur. m,n.p.q. Palpebra inferior.
m. n. Margo palpebrae inferioris, m. Labium internum huius marginis, n * Labium externum.
■p» Cilia inferiora.
q . Plica palpebrae inferioris, cuius altitudo in Fig. 2. Tabulae septimae patet.
f. m . Angulus palpebrarum minor seu externus.
k . m. Vascula sanguifera tunicae scleroticae a ramulis in Fig. 3. Tab. 4» delineatis oriunda.
Figura tertia.
Oculus sinister bene formatus e foemina Europaea viginti annorum, ut cum supra posito masculo comparari possit.
Quas diversitates inter oculum maris ac foeminae maxime quidem conspicuas haec comparatio doceat, supra exposui.
Singulas huius flgurae partes literis signare, superfluum duxi, quippe in quam omnis Figurae primae explicatio quadret.
Figura quar t a.
Idem oculus foemineus a latere visus.
Explicatio Figurae secundae tota ad hanc potest referri.
Figura quinta.
Oculus sinister Aethiopis maris triginta circiter annorum, ad vivum depictus. a ' b . e. Supercilium, e pilis brevibus, rectis, raris conflatum. e 'f S' Palpebra superior farciminis instar tumida. d. Pars palpebrae superioris stabilior, angusta.