quae non tantum aeque facile, verum etiam potiori iure, ex vasorum lymphaticorum de* cursu , quam nervorum distributione et com- municatione determinari atque explicari possunt. Vasa enim lymphatica extremitatum aliarumque partii:im ad glandulas vicinas progrediuntur: ut illa faciei ad Parolidem , quae cum Colli vasis cOinmunicant; linguae et labii inferioris ad sublinguales atque submaxillares; extremitatum superiorum mammaeque ad glandulas subaxilla- res decurrunt; ita vasa illa lymphatica ex­tremitatum inferiorum , penis, scroti, testi- culorumque ad glandulas inguinales transeunt. Ex hoc vasorum lymphaticorum decursu statim apparet, quid de quorumdam symptomatum ex­plicatione ex nervorum communicatione deducta iudicandum sit.

Ex Maxillaris superioris decursu deduxi ,,symptomata, odontalgiam, catarrhum , dentem cariosum, et ulcus narium, vel palati con­comitantia , quae procul dubio ex materia, acri , corrupta, vel acrimonia lymphae, per vasa lymphatica absorpta, producuntur/*

,,Ex Maxillaris inferioris distributione, quare cancer linguae, labii inferioris, vel glandularum sublingualium et submaxillarium vicissim has partes afficiat, quondam Cl. Campeuus expli- cuit; quae, nisi me fallit animus, potius ex absorptione et actione vasorum lymphatico- rum deducenda sunt.