14

Nervi autem ipsi, prouti etiam tabula, aptissimo ad illud exprimendum artificio confecta, satis declarat, in universum graciliores, rotundiores, molliores, humidiores et distinctius fibrati apparent. Sed per singula nervorum paria eundum; olfactorii nervi breviores, at multo crassiores: optici molliores et paulo minores: tertii et quarti pari modo minores et teretiores: quinti graciliores et magis fibrati: faciales multo graciliores: auditorii soli et magnitudine et forma fere pari ac in adultis appa­rent, ni forte ob bumiditatem paulo sint molliores.

Licet ergo hicce encephalus pueri triennis et habitu et structura satis ab adulti distingui queat, magnitudine tamen ipsi parum cedit.

Quartum dogma, quod tabula nostra pari modo atque antecedens, primum, quod equidem sciam, illustrat, circa figuram nervorum conicam versatur. Dum enim nervorum truncos et ramos, omni qua potui cura ac subtilitate, cultro prosequebar, manifesto cernebam, quo magis a cerebro remoti inveniantur, eo crassiores illos evadere, adeo ut crassissimi peripherici eorum fines appareant. Nervorum quippe fila, non ut vulgo traditur, cylindrica , sed potius conica reperi. Apex autem eius coni ad encephahrm vel spinae medullam, basis vero ad peripheriam corporis sive ad cutem, vel ad organa sensus, vel ad musculos, vel ad vasa pertinet. Hinc in tabula manifesto cernis, non modo nervos olfactorios procedendo antrorsum latescere, sive crassitudine augeri, sed etiam nervos quinti paris eo loco, quo e nodo encephali emergant, graciliora, quam in sectis finibus, apparere. Omnium autem optime auditorius nervus sinister, ex industria, summa cum subtilitate mensuratus et pictus, conicam eam nervorum formam declarat. Nervi ergo, ob formam ipsorum conicam, aptissimi, qui corporis superficiei satis stipate fila sentientia

provident; quod omnino fieri non posset, si singula nervorum fila cylindrica forent, et diducta tantum corporis superficiem adirent. Atque hoc, quod experientia me docuit, rationi etiam adeo consentaneum videtur, ut ne cogitari quidem contrarium queat. Quo enim alio unquam modo, verbi causa, tenuissimi sive gracillimi nervi illi faciales sufficerent, ad totam fere faciei cutem adeo stipate filis suis instruendam, ut ubicunque vel subtilissima acus punctio pari gradu persentiscatur? Plura circa hanc rem addidi in nova editione Neurologiae §.115.

Nervorum singulorum crassitudinem exacte servatam esse in tabula, quum

t . n y^a-rpt '^

e superioribus satis pateat, superfluum fusius hic exponere. Nervus opticus

omnium videtur crassissimus, hunc , crassitudinis respectu, reliqui nervi hoc ordine excipiunt, quintus, olfactorius, auditorius, vocalis, hypoglossus, facialis, sextus, glossopharyngeus, et quartus, qui minimus esse solet.

'i)