n
Quo minus cum CI. Kliigeli o *) desperandum est de insignibus differentiis inter encephalum hominis et brutorum adhuc detegendis.
Homo ergo gaudet encephali structura ab animalibus diversa!
Tertium dogma, quod hac tabula optime demonstratur, ad magnitudinem et proprietatem encephali pueri triennis spectat. Cernimus enim huncce pueri trium annorum encephalum eam jam fere attigisse magnitudinem, quae adultorum esse solet; quinimo in adultis justae staturae et neutiquam nanis, minorem haud raro encephalum invenimus. Compara hanc tabulam cum tabulis praestantissimis, quarum catalogum completum in dissertatione de basi encephali exposui, et nostrum pueri encephalum non minorem esse videbis. Certe si non major, non minor saltim illo est encephalo, quem Sant orini in egregia tabula posthuma delineat, quem adulti esse, facile ex adjecto ejus cranio apparet. Neque minor est illo adulti encephalo, quem Vicq d 5 Azyr tanta arte pinxit, ut antecessorum'quemcunque et veritate et elegantia praestiterit. Encephalum autem, tertio aetatis anno, ad eum perfectionis gradum pervenisse, non mirum; etenim, varias ejus actiones ea aetate adeo perfectas observamus, ut, si ita loqui fas esset, non idearum qualitate, sed quantitate pueri ab adultis differant. Neque nova haec est annotatio; nam in illo Platonis libro, qui inscribitur Menon, pusionem quendam Socrates interrogat quaedam geometrica de dimensione quadrati: ad ea sic ille respondet ut puer; et tamen ita faciles interrogationes sunt, ut gradatim respondens eoaem perveniat, quo si geometrica didicisset; ex quo effici vult Socrates, ut discere nihil aliud sit, nisi recordari, nec vero fieri ullo modo posse, ut a pueris tot rerum atque tantarum insitas et quasi consignatas in animis notiones, quas moict$ vocant, haberemus., nisi animus, antequam in corpus intravisset, in rerum cognitione viguisset 2 ).
Attamen nonnullis rebus triennis pueri encephalus ab adulri differt. Totus quippe est mollior, magis succulentus: membranarum, quibus obvolvitur, arachnoidea tenuior et pellucidior, e puriori quasi lympha est conflata, vasculosa autem uberioribus vasis abundat. Substantia eius cinerea paulo magis fusca: medullaris albidior et magis uda videtur. Gyrorum cerebri forma magis est rotundata: laminarum cerebelli cohaesio levior. Cerebellum, pro cerebri ratione, paulo maius, medulla autem spinalis minor videtur. Singularum cerebri et cerebelli partium subtiliorum contiguae minus firmiter cohaerent, continuae minus sunt condensatae.
i) Encyclopaedie Band I. pag. 284* ,,Im Hirne des Messer schwerlich entdecken wird. tS Menschen müssen wichtige Unterschiede von den Cicero Tuscul. Quaest. Libro I. ö
vierfüssigen Thieren seyn, die aber das anatomische
4