12

Alteram dogma, ad quod illustrandum haec tabula facit, circa differentiam inter enceplialum hominis et brutorum versatur. Bruti enim cuiusvis encephalus, praeter magnitudinem nervorum ipsi junctorum, summopere etiam conformatione magnitudine partium singularium secum invicem collatarum, differt.

Comparando ergo hanc tabulam cum encephalo cuiusvis animalis facile videbis: i) majus in homine esse cerebrum, pro ratione cerebelli. In omnibus, quos secui, mammalium, avium, amphibiorum et piscium, encephalis, semper cerebellum, pro cerebri ratione, maius et aliter situm reperi atque in homine. In ipsa simia maiidril, cerebellum magnum esse pro cerebri ratione diserte asserit Blumenbach Nonnisi simia sylvanus et pygmaeus Tysonis paulo propius hac in re ad hominem accedere videntur. 2 ) In homine cerebrum maius esse pro ratione spinalis medullae, sive, quod eodem redit, spinae medullam inanimalibus crassiorem. Tali modo se habet in pygmaeo Tysonis, in simia sylvano mea, in papione mandril Blumenbachii. Piscibus tam magna est spinae medulla, ut cerebrum perparvum eius quasi additamentum videatur. 3) Formam gyrorum cerebri, multo magis etiam lami­narum cerebelli formam in animalibus, ab humana forma abhorrere, licet simiae paulo propius cum humana fabrica conveniant. Generis tamen cuiuslibet species et individua, perpetua naturae lege, inter se in gyrorum cerebri et laminarum cerebelli forma maxime conveniunt. 4) Eminentiam candicantem semper in piscibus ingentem et duplicem: in canibus, felibus, lutris, ursis, melibus, talpis, parvam et duplicem, in lemuribus, ovibus? bobus, cervis, capreolis, damis, capris, rupicapris, leporibus, cuniculis, sciuris, cricetis et apris magnam et simplicem: in camelo autem fere deficientem. 5) In simiis, praeter pygmaeum, si fides tabulae Tysonis habenda, medullam spinalem vix disterminatam a nodo encephali.

Quum autem in praesentiarum nonnisi de basi encephali mihi sermo sit, aliarum encephali partium varietates praetereo. Etenim non mammalibus, avibus, piscibus modo priva est encephali structura, sed in ipsa quoque mammalium classe cuivis generi priva. Admodum enim fabrica encephali non modo avis a quadrupedis abludit, sed equini etiam a bovino, et bovini a cervino. Equini autem omnes encephali exactissime inter se conveniunt. Sic, verbi causa, in animalibus phytophagis quadrigeminorum corporum anteriora, in carnivoris posteriora maiora reperi.

1) In editione prima et secunda Dissertationis de generis humani varietate nativa, Tab. I.