II
Pari modo mus et reliqui quadrupedes minores magnum Labere encephalum videntur, si ad corpus, minime vero, si ad partium capitis organorumque sensus
molem respipias, quae itidem in Lisce magnitudinis sane non contemnendae
\
inveniuntur.
Hinc elephantus, capite quamvis maximo, ob tantam vero oculorum, narium linguaeque exiguitatem, tantamque vice versa dentium, cranii, maxillarumque stupendam compagem osseam, certissime permagno, ne dicam maximo omnium brutorum encephalo a natura dotatus est.
Stupido contra rhinoceroti revera exiguum encephalum esse coram video. Iis autem, qui ingens phocaenae cerebrum esse venditarunt, suspicabatur Camper, materiam oleosam, quo in istis animalibus circumfunditur encephalus, imposuisse; quamquam hocce animal a Belgis callidissimum aquas inhabitantium habeatur.
Canis docilissimus, vulpeculaque vaferrima insigni satis, pro capitis mole* encephalo gaudent.
Ex avium vero turba, alias ob summam oculorum, vel, quod eodem redit, nervorum opticorum amplitudinem: alias, ut anates, ob nervorum in rostro dispersorum mirandam magnitudinem: alias forsan acutissimo auditus organo exstructas, ut modulos etiam longiores memoria retinere, ac voce imitando recantare possint, encephalo gaudere, ut vulgatissimum est, insigni, credibile videtur.
Piscium vero plerorumque indocilissimis generibus minimus est encephalus.
r
Hinc jam Th. Bartholinus dixit, pisces, ob parvum encephalum, stupidos ad sensum, ob magnam spinae medullam, mobiles ad motum esse.
„Quodsi ergo, inquit Blumenbach, universum systema nervosum, respectu „physiologico in binas partes dividitur, alteram, scii, nervosam proprie sic dictam, ,,quae quidem ipsos nervos et eam utriusque cerebri et spinalis medullae portionem „complectitur, quae proxime ad origines eorum pertinet, et sensorialem alteram, „quae propius ad vinculum spectat, quo ipsae nervorum functiones cum animae „facultatibus nectuntur, homini maxima portio nobilioris istius partis sensorialis „concessa est.“
Sufficiant haec, oculorum testimonio facillime confirmanda, ad illustrandum dogma:
HOMINEM, OB MAGNITUDINEM ENCEPHALI SUI, RATIONE NERVORUM IPSI IUNCTORUM, ANIMI FACULTATIBUS, OMNIA RELIQUA ANIMALIA LONGE SURERAR.E ;
unde nil majus generatur ipso,
nec viget quicquam simile aut secundum.
r