IO

ne seroit homme desprit, que par ce qidil a plus de cer veile, que les Cr Hins. Mais ce fait tres lumijeux, s'il etait partout le meine, a ?nalheurese?nent aussi ses contradictionis* Les Phoques en.effet ont plus de Cerveau que / homme, et le Dauphin en a comme lui, la vingt cinquibne de sa masse, tandis que le einen de treize livres ?fen a que la septante huitieme, et que le serin ifen a pas la centihne. Quelle distance cependant entre Vhomme , le chien, le serin et les habitans des eaux? Primo enim phocae encephalum non modo, ipse secui, sed etiam optime servatum coram habeo, et cuivis dubitanti cernendum exhibere possum, revera istud animal encephalum habere, ratione nervorum ipsi junctorum, humano multo minorem. Quamquam enim totus encephalus uncias 3, drachmas 6, grana 12 tantum pendat, nihilosecius nervi optici et nervi quinti majores sunt, quam in homine, cujus encephalus plus quam sexies pondere absoluto encephalum phocae superat. Deinde in delphino narium membranae et oculi adeo sunt magni, ut respectu ad nervos, qui ad istas partes pertinent, parvus omnino encephalus eius appareat. Canis et passeris Canariensis encephalos, utpote ubi­vis et quotidie facile obvios, sententiam meam apprime confirmantes, silentio transeo. Laetabitur ergo Vir clarissimus, nullam amplius causam superesse lugendi i Mais ce fait tres lumineux a malheureusement ses contradictions . Encephali magnitudi­nem enim non ad stateram, respectu ad pondus reliqui corporis habito, sed potius dimensione, respectu habito ad crassitudinem nervorum ipsi junctorum, aestimamus.

Monendi autem mihi videntur physiologi, ne, si ad hanc quaestionem dirimendam accedant, ex hypothesi tantum, neglectis sectionibus, judicent. Vehe­menter enim dubito, ullum unquam animal inventum iri, cuius encephalus, respectu nervorum ipsi junctorum habito ad humanum accedat.

' Quodsi vero pulpae, per quam sensus exercentur motusque diriguntur, totius, nec tantum particulae eius cranio inclusae, cum reliquo corpore, et speciatim capite, et aliis corporis proprietatibus, comparationem instituissent anatomici, nec vires animales, encephalum ponderando, ad stateram tantum aestimare voluissent, varia profecto philosophorum animos adeo exagitantia commenta vitassent.

Asinum enim mirati sumus plus encephali quam equum habere; sed cum constet, capiti nervos potissimum ab encephalo proficiscentes suggeri, nonne asini magnum pro suo corpore, caput majoribus nervis, eademque de causa, majori encephalo exornari debuit, quam levius equi caput? Quamobrem in armadillo encephalus parvus, medulla spinalis maior reperitur; parvum enim caput cur magno encephalo instruendum?

) Essai sur le Goitre et le Cretinage. Turin 1792 §, n3. pag. 12.