7
Quamquam autem illud dogma suffragium tulerit clarissimorum virorum Alex. Monroi* 1 ) qui primus ad illud attendisse videtur, Jo. Gardiner 2 ), Felicis Vicq d’Azyr 3 ) , qui animalium incisionibus illud ratum invenit, J o. Frid. Blumenbacli 4 ), qui illud non modo canonem et elegantem observationem vocavit, sed etiam ampliavit, Just. Arnemann *), qui legem naturae vocat, J o. Godofr. Ebel, 6 ) qui ex industria illud multis novis observationibus confirmavit, Steph. Jo. van Geuns 7 ), Jo. Dan. Metzger 8 ), Paul Usteri 9 ), Jo. Ith I0 ), Sebald. Just. Brugmanns cum Petr. Jac. van Maanen IJ ), Jo. Christ. Reil 12 ), Frid. Hildebrandt I? ), Alex. Fri der. von Humboldt I4 ), qui ulterius illud exornavit, et de insectis quoque valere demonstravit, ac C. R. W. Wiedemann: parvum tamen commentariolum adjicere liceat.
Ab antiquissimis ipsius Aristotelis temporibus, praevaluerat quidem opimo, hominem maximo gaudere encephalo, totius corporis respectu habito, adeo ut pondus et volumen cerebri cum pondere et volumine reliqui corporis comparatum, in nullo animalium tam magnum reperiretur. Quum vero recentiores anatomici exactius eam proportionem per varia animantium genera examinarent, multa profecto inveniebant animalia, inprimis inter simias minores, mures et aves, quae pondere encephali, comparato cum reliqui corporis pondere, hominem superarent. Etenim encephalum in talpa in passere canariensi 5 r 3 totius corporis efncere inveniebant. In Sttjou A fuisse adeo miratur Flaller, ut ipsi haec ratio incredibilis fere videatur* Equidem non modo sajou dissecando similem rationem inveni, sed etiam in foetu maturo simiae cynamolgi encephalum octavam corporis partem pondere aequantem reperh
1) Observations on the nervous System. Edinburgh. 1783. fol. et in versione germanica Lips. 1787. 4to, Cap.8.
2) Observations on the animal Oeconorny. Edinburgh. 1784. vers. germ. Lips. 1786. pag. 3 .
3 ) Traite d’Anatomie et Physiologie avec des Planche s coloriees, Paris 1786. fol. pag. n.
4) Institutiones physiologicae. Goettingae 1787 et 1798 §. 199. Specimen physiologiae comp. inter animalia calidi et frigidi sanguinis. Goett. 1787. pag. XXI. Handbuch der Naturgeschichte edit. 4ta 1791. §. 28. et inprimis in classici illius operis, de generis humani varietate nativa, editione tertia, Goett. 1796. §. 16.
5) Versuche an lebendigen Thieren, Goett. 1787. 8. pag. 273.
6) Observationes neurologicae eX anatome comparata Traj. ad Viadr; 1788. 8. recusae in Ludwig selectus scriptorum neurologicorum tomo tertio.
7) Diss. de corporum habitudine, animae hujusque virium indice ac moderatrice Harderovici 1789. 4, §, g,x , Quae postea monuit vir egregius in Quaestionibus acaclenaicis Harderov. 1790. exiliis, quae infra afferuntur, facilem explicationem admittunt.
8) Anthropologie Leipzig 17901 §, 19.
9) Grundlage medicinisch-anthropologischer Vorlesungen, Ziirch 1791. §. 299.
10) Versuch einer Anthropologie, Bern 1794. pag. 120. §, 3 i.
11) Diss. de abtorbtione solidorum, Lugd.%at. 1794, Thes. 3 .
12) Diss. resp. Büttner. Functiones organo animae peculiares, ilal. 1794.
x 3 ) Lehrbuch der Physiologie , Erlang. 1796. §. 85 .
14) Versuche über die gereizte Muskel- und Nervenfaser, Berol. 1797. pag. 277.
1 5 ) in nota ad B. Harwood System der Vergleichenden Anatomie, Berlin 1799. pag. 65 .