6
Examinavi autem enceplialum Simiarum, sylvani scilicet cynamolgi, ai gulae, lugubris Erxlebenii, Papionis mormonis, Cercopitheci jacchi, Lemuris mungoz, Bradypodis tridactyli, Hystricum erinacei et cristatae, Vespertilionis murini, Sciurorum vulgaris et volatici, Marmotarum citelli et criceti, Murium musculi et ratti, Talpae europaeae, Leporum timidi et cuniculi, Gaviarum porcelli et aguti, Mustelarum martis et putorii, Melium taxi et lotoris, Ursi arcti, Canum familiaris, lupi et vulpis, Felium cati et tigrinae, Equorum caballi, asini et muli, Cameli dromedarii, Caprarum ovis ammonis et hirci, Antilopes rupicaprae, Bovis tauri, Cervorum damae, elaphi, et capreoli, Suis scrofae, Elephanti maximi, Castoris fibri, Lutrae vulgaris, Phocae vitulinae. Quos encephalos, praeter elephantinum, liquore idoneo servo.
Deficiente autem encephalo, in craniis reliquorum mammalium diligenter examinavi thecam encephali; facile enim et satis exacte non modo de cerebri et cerebelli volumine et forma generaliori, sed etiam de nervorum encephalo iunctorum crassitfig, per inspectionem cavitatis cranii mdicari potest. Quod enim verbi caussa magnitudinem attinet, nervo olfactorio exacte respondet lamina cribrosa, optico foramen opticum, gustatorio foramen ovatum, acustico canalis pyramidis. Hoc ergo consilio lustravi crania Simiarum satyri, longimanae, et cynocephali, Papionis mandril, Cercopitheci panisci, Lemuris macacoi, Myrmecophagae tridactyli, Manis macrourae, Tatui novemcincti, Vespertilionum variorum, Gliris esculenti, Soricis araneae, Didelphidis dorsigerae et marsupialis, Jaculi jerboae, Viverrae zibethae, Ursi maritimi, Canis hyaenae, Felium leonis, tigridis, leopardi, lyncis, Cameli bactriani, Caprae ibicis, Antiloparum recticornis , bezoarticae, orycis, strepsiceri, Boum bisonis, buffali et moschati, Giraffae camelopardalis, Cervorum alces et tarandi, Moscliorum moschiferi et pygmaei, Suum aethiopici, tajassu et babirussae, Tapirii suilli, Rhinocerotum unicornis et bicornis, Hippopotami amphibii, Phocae ursinae, Trichecorum rosmari et manati, Monodontis narwhali, Balaenarum mysticeti et phy sali, Physeteris macrocephali, Delphinorum phocaenae, delphidis ,et orcae. Praeterea et incognitorum illorum, quae ad genus alces ('moose deer') ursi
et rhinocerotis pertinent.
Longum foret avium, amphibiorum et piscium genera enumerare , quorum vel encephalos vel, crania hoc consilio examinavi. Quare hoc unum satis erit dictum, ex quo intelligi possit, quanti sit momenti ista observatio: in nullo animali me unquam reperiisse encephalum, qui ratione nervorum ipsi iunctorum habita, ad humanum magnitudine accedat, semperque sine ullo exceptionis vestigio ratum illud, dogma vidisse.