5

Tali modo simulacrum encephali, artificio apprime ad illud effingendum apto, magis pictum' quam sculptum, natum est et perfectum.

Ut autem, si quid forte detrimenti caperet pictura subtilissima, in aenea tabula, inter imprimendum, illico reparari possit, omnes impressiones ipsi sculptori parandas commisi. Natas eo modo, non ultra trecentas, impressiones publici iuris facio, reliquas earundem, quae paulatim evanescente pictura pallidiores reddebantur, literis adponendis adhibui.

Omnes omnino hae curae leviores, homine ingenuo et physiologo

vix dignae viderentur, si tantum ad meram anatomiam inanemque quandam speculationem, neque ad anthropologiae quaedam summi momenti dogmata illu­stranda et stabilienda facerent.

CAPUT I.

Primum et princeps dogma, quod optime hac tabula illustratur, circa rationem physicam, ipsis oculis cernendam, versatur; cur homo animi facultatibus longe omnia reliqua animalia superetl Si ad quaestionem hanc solvendam omnes corporis partes perlustramus, nullam nisi encephalum invenimus, qui ratione nervorum ipsi functorum habita, magnitudine sua eandem partem in brutis superat. Compara encephalum cuiusvis animalis cum humano encephalo in hac tabula delineato, et nullum profecto invenies, qucd ra 1 d one habita nervorum ipsi iunctorum, tam magno, ne ingenti dicam, gaudeat encephalo. Adspice verbi caussa encephalum bovinum et sine ulla artificiosa administratione anatomica illico invenies, non modo a nervo olfactorio solo, sed etiam a nervo quinto solo, dextro vel sinistro, collectum e cunctis sive duodecim paribus nervorum humanorum fasciculum magnitudine superari. Quin in talpa, parvo illo animali, nervum olfactorium offendes crassitie humanum aequiparantem.

Jam autem eo confidentius illud dogma anno mdcclxxvii a me inventum et sequente anno primum propositum, ac postea pluribus vicibus repetitum # ) pronuntiare audeo, quo minus ex illo tempore ad hunc usque diem laboribus et sumtibus peperci, ut in animalibus, quibuscunque potiri liceas^, encephali nervo­rum que illi iunctorum magnitudinem reciprocam examinarem.

V. c. in libro über die körperliche Verschiedenheit . 1787. in nota ad Halleri Physiologiam Berol. 1788. in des Negers vom Europäer 1784. in notis ad versionem Abbildungen und Beschreibungen einiger Misgeburten, germanicam A. Monroi. Obs. onthenervous System Lips. Mainz 1791. etNeurologia Francofurti 1791.1798.611799.

a

XJ X