4

Principio selegi encephalum optime conformatum hominis sani, in quo omnia perquam distincta et perfecta apparerent; inveni eiusmodi encephalum in puero trienni formoso, cuius cranium recentissimum, nulla corruptione affectum, suspensa manu aperueram. Singulari pulchritudine illius encephali, e theCa sua maxima cum circumspectione enucleati, captus illico delineandum illud tradidi CL artifici Koeck, in pingenda basi encephali exercitatissimo. Tradidi autem encephalum sine ulla fere praevia praeparatione, ne situs mollissimarum partium, inprimis positura staminum nervosorum, admodum flexibilium, ullo modo deturparetur.

Ne quid autem in forma generaliori encephali desideretur, quod in tanta mollitie, ob gravitatem, sua sponte subsidere et planius culum fieri solet, non modo repetita inspectione et mensuratione fundi cranii, sed etiam ad ipsam effictionem huius encephali e gypso, quo thecam eius repleverat gypsoplastes dex­terrimus, quidvis corrigendum curavi. Experiendo enim didiceram, e tali plasmate gypseo optime de veritate formae generalioris encephali iudicari.

Vere ergo gloriari potest pictor, nullibi pari fide expressa exstare verum totius encephali ambitum, sinuositatem lobi anterioris cerebri, a convexitate parietis supe­rioris orbitae pendentem, iustum cerebelli et medullae spinalis situm, gyrorum cerebri et laminarum cerebelli effigiem, nervorum cerebralium naturae convenientem posituram. Talem enim exhibere studuimus baseos encephali speciem, qualis revera in vivo obtinet.

Quocirca, si hanc encephali iconem, cuivis bene conformato fundo cranii, rite delineato, adaptas, adeo illam huic respondere reperies, ut fines nervorum, qui in hac imagine secti cernuntur, exacte in fines eorumdem nervorum incidant, quos in fundo illo cranii sectos conspici as; maximo profecto argumento, veram nervorum posituram esse servatam. Atque haec eo consilio ita peregi, ut tabula haec encephali respondeat figuris tabulae tertiae iconum mearum oculi humani, in quibus, praeter fundum cranii, progressum nervorum secpmdi, tertii, quarti, sexti, et rami primi quinti paris, ad fines eorum peripherico/ usque perductorum pinxi.

Atque hoc modo ex votis ista encephali tabula /recessit.

Dum autem meditabar, ut pari veritate et elegantia in aes incideretur parata tabula, neminem inveni aptiorem, quam A1 i x /Parisiensem, virorum illustrium imaginibus, egregie vivis coloribus expressis, celeberrimum.

Fortunae a±ctem munere CL Ebel, vir d/ dissecandis et delineandis encephalis

meritissimus, Parisiis degens, curam suscepit, ut singula exacte et considerate

/

exp n merentur.

/

/

/