F A

PRAE

T I O.

ncephali humani, nohilissimysimul et delicatissimi organi* tandem aliquando exhibeo, quantum quidem in me fuit, omnibus numeris absolutam tabulam.

Viginti ante annos, mdcclxxvIii , a me ipso delineatas tabulas exhibueram, in dissertatione de basi encephali, quae adeo placuerunt VicqdAzyrio, in artifi­ciosa administratione encephali facile principi, ut unam illarum splendidissimo operi: Phmches cmatomiques > insereret.

Ex illo autem tempore, neque ullam opportunitatem in hanc rem ulterius cultro inquirendi, neque singularum partium curatiores icones parandi, neque optimi cuiusque scriptoris opera assidue consulendi , neglexi.

Equidem, quod primum attinet, secui ducenta fere cerebra hominum variae aetatis, sexus et nationis, nervorumque inprimis fines in cerebro latitantes eruere studui, prouti breviter exposui in libro de organo animae, Berolini mdcclxxxxvi; brutorum autem cerebra lustravi ultra ducenta. Summam eorum quae inde didici, tradidi in encyclopaedia germanica, et auctiorem in libro vwn Hirn - und Rücken- ?mrke , Moguntiae mdcclxxxxii.

Deinde quod icones attinet, plerorumque animalium encephalos, varia methodo dissectos, ipse delineavi, ut haberem, quae comparare possem cum dissectionibus ulterioribus.

Denique auctores quod attinet, eorum, qui me tempore vel antecesserunt vel exceperunt, omnes, quotquot exstant, icones sedulo lustravi, in ordinem chronolo- gicum redegi, et in aucta illa editione dissertationis recensui, quam Ludwig inseruit volumini secundo selectus scriptorum neurologicorum. Neminem autem illorum a me, vel studio vel ignorantia, omissum esse, eo magis credo, quo minus hucusque criticum vidi, qui ullum nomen, quod addi possit, invenerit.

In maiori autem neurologiae opere, cuius aucta editio, latine prodiit, et multo auctior germanice prodit, L^udwigio iudice, omnia, quae utilioris cognitionis et accuratae et fidae observationis testimonia prae se ferebant, atque anatomiam et physiologiam nervorum illustrabant, tanquam iustus et aequus harum rerum arbiter, colligere atque congerere studui.

Quantam curam diligentiamque in parandis illis superioribus tabulis adhibuerim, quum testes habeam Bai ding erum, B lum e nb ac hi um, Camp e rum, Mo nroum, Walterum et Wrisbergium, nil opus est pluribus verbis commemorare; quare illa solummodo brevibus exponam auxilia, quibus ad novam hanc tabulam, non veriorem modo, sed etiam nitidiorem reddendam, usus sum.

o-V-i :

i