CAESAREAE LEOPOLDINO-CAROLINAE ACADEMIAE
NATVRAE CYRIOSORYM
PRAESES
VIRO ILLUSTRI, CELEBERRIMO, EXPERIENTISSIMO,
EDUARDO RÜPPEL
PHILOSOPHIAE DOCTORI, INCLYTO AFRICAE SEPTENTRIONALIS EXPLORATORI. Rel. Rei.
S. P. D.
(^)uod statim a primordiis suis symbolum sibi elegit Academia nostra: NVNQVAM OTIOSUS, hoc ipsum ut cuncti, in eandem recepti vel recipiendi, sedulo observarint, et perpetuo observent, vehementer exoptat; atque illud quoque de iis, quos noviter ad collegium suum invitat, aut qui generoso instinctu ad societatem feruntur, aut qui a collegis commendati sunt, subsumit. Sunt enim inexhaustae rerum naturae, et medicae scientiaeet artis divitiae, ut cuilibet prostet aliquid, in quo industria se exerceat. Atque quum unius hominis, aut paucorum, non sit, in tantum tamque amplissimum campum excurrere et cuncta in eo perscrutari, et sint mille rerum species, et rerum discolor usus: utique complurium bonarum mentium inclinatione, labore strenuo, et consociatione opus est. Quapropter non poterit non exoptatus gratusque evenire nobis accessus Tuus, Yir excellentissime et experientissime, quo magis eruditio Tua, et in perscrutandis Naturae operibus admirandis studium, non nobis solum, sed toti orbi litterario cognita perspectaque iam existunt. Esto igitur, ex merito, nunc quoque noster! Esto Academiae Caesareae Naturae Curiosorum decus et augmentum, macte virtute Tua et industria, et accipe, in signum nostri ordinis, cui Te nunc adscribo, ex antiqua nostra consuetudine cognomen: BRUCE, quo collegam amicissimum Te hodie primum salutamus. Salve in consortio nostro! Salve, inquam, et effice, r 't. posterum Tua, nunquam otiosa, suavi doctaque sodalitate laeti frui diu queamus. Vale.
Dabam in Academia Fridericia Guile Rh >ana Bonnensi d. X. Iunii a. MDCCCXXIX.
CHRISTIANVS GODOFREDVS NEES ab ESENBECK,
Medicinae et Philosophiae JDoctorOrdinis Regii Borussici Aquilae Rubrae III. Class. et Magni Ducis Saxo - Vinariensis Ordinis Falconis albi Eques ,
Academiae Imperialis Naturae Curiosorum h. t. Praeses,
Scientiae rerum naturalium in Universitate Litterarum Fridericia Guilelmia Rhenana, Bonnensi Professor publicus ordinarius, Seminarii physici h, t. Director ,
Imperiali Universitati litterarum Vilnensi
''que virorum 9 ad amplificandum Museum Regni Bohemici paternum constituto , honoris causa adscriptus ,
imperiali Academiae Scientiarum Petropolitanae litteris coniunctus ,
aetatis Amicorum Naturae Scrutatorum Berolinensis et Naturae Scrutatorum
Helvetorum,
Physico-Medicae Erlangensis, Linneanae Londinensis et Parisiensis 3 Physicae et Chemie ae
Groningensis ,
Caesareae Naturae Curiosorum Mosquensis, Naturae Scrutatorum Halensis , Gedanensis 3 Norimbergensis , Lipsiensis et Senkenbergianae Francofurtensis ,
Botanicae Ratisbonensis et Gandavensis , Phytographicae Lundensis, Mineralogicae Ienensis j Physicae et Medicae ad Rhenum inferiorem, Physicae et Medicae Dresdensis ,
Tum Societatis Batavianae Litterarum et Artium, W etter anicae, ad promovendam Historiam naturalem initae , et Marburgensis Sodalis Consortii Regii Agricolarum Bavariae Membrum ordinarium ,
Regiae Societatis oeconomicae, in Marchia Borussica constitutae, Eleetoralis oeconomicae Hassiacae, Regiae Societatis , cui Horticulturae, in Regno Borussico amplificandae, cura est , et Foederis Pharmacopoeorum Bavaricorum , nec non et Westphalicorum
Socius honorarius .