4

magnetica vero, aut potius particulae eorum magneticae transitui hujus conflictus re­sistere, quo fit, ut impetu virium certantium moveri possint.

Conflictum electricum in conductore non includi, sed, ut jam diximus, si­mul in spatio circumjacente idque satis late dispergi, ex observationibus jam propo­sitis satis patet.

Similiter ex observatis colligere licet, hunc conflictum gyros peragere, nam haec esse videtur conditio, sine qua fieri nequeat, ut eadem pars fili conjungentis, quae infra polum magneticumposita eum orientem versus ferat, supra posita eundem occidentem versus agat; haec enim gyri est natura, ut motus in partibus oppositis oppositam habeant directionem. Praeterea motus per gyros cum motu progressivo, juxta longitudinem conductoris, conjunctus, cochleam vel lineam spiralem formaro debere videtur, quod tamen, nisi fallor, ad phaenomena hucusque observata expli­canda nihil confert.

Omnes in polum septentrionalem effectus, hic expositi, facile intelliguntur, ponendo, vim vel materiam negative electricam lineam spiralem dextrorsum flexam percurrere, et polum septentrionalem propellere, in meridionalem autem minime agere. Effectus in polum meridionalem similiter explicantur, si vi vel materiae posi­tive electricae motum contrarium et facultatem in polum meridionalem non autem in septentrionalem agendi tribuimus. Hujus legis cum natura congruentia melius repeti­tione experimentorum quam longa explicatione perspicietur. E>ijudicaiio autem ex­perimentorum multo fiet facilior, si cursus virium electricarum in filo conjungente sjgnis pictis vel incisis indicatus fuerit.

Dictis hoc tantum adjiciam: Demonstrasse me in libro septem abhinc annis edito, calorem et lucem esse conflictum electricum. Ex observationibus nuper adlatis jam concludere licet, motus per gyros etiam in his effectibus occurrere; quod ad phaenomena , quae polaritatem lucis appellant, illustranda perquam facere puto.

Dabam Hafniae d. 2i.de Julii 1820.

Johannis Christianus Orsted,

Eques auratus Ordinis Dannebrogici, in Universitate Haf<« mensi ProF. Phy9ices Ord Secretarius Societatis Regiae Scientiarum HaFniensis.

__ Typis scii zjl tzianis.