11

m.

vente et aliis, quibus taraxacum aut cichoreum additur, hanc materiam sumere, quae quidquam nutrit, et quidem plus quam amylon, quia faci­lius solvitur. Si unquam, quod vero minime necessarium est, in materiam medicam* recipitur, multo melius probo, quam si aliae inutiles materiae, uti amylon arowroot, arnylon hordei impurum, falsissime hordeinum dictum, introducuntur. Tubera helianthi tuberosi, et radix cichorei tosta, haec qua surrogatum seminum coffeae arabicae adhibentur. Ego tubera dicta ad edendum penitus inepta reperi et sine materica nutriente, quippe cum inu* linum coctione extrahitur. Paecipue ergo chymicis solis inulinum res mo­menti est. Coronidis loco, inulini cum amylo comparationem instituere Iubet.

' um alcoholisatnm i

'Mt/ qua 5[jj) opjjj

itaplamur kulim {na nominare p» cessaris est, at p qua materiam aliair, harum adusti sal f [uam dulce fit, ve? >d generato, et sire actum, centum pates ntes, et reliquam pa­ri quadra ratione sok ima tina per diem et chartee adhaereat, Er m filtrata est, ut k iddito spiritu vini ® purum fit.

J ex solutione per rt- i post nonnullos fies facit. Drachma nue metalli ollius solam Jem ei oeconomica® - -*> rtmclo rtd

V',:,

I n u 1 i n u m.

In aquae fervidae partibus tribus solubile, et refrigeratum in granis crystallisans;

cum jodio ne minimam quidem coloris mutationem subiens;

calefactione pyroinulinum dans, quod a jodio non coloratur, et additis reagen­tibus non praecipitatur;

sub masticatione dentibus adhaerens;

J >ars una cum partibus tribus aquae fer­ae solutionem pellucidam dans;

destillatione sicca oleum einpyreumaticum non reddens;

cum salibus metallicis, aqua calcariae et tinctura gallarum praecipitatum non red­dens;

reiteratacoctione semper in aqua solubile;

cum acido nitrico concentrato solutionem dans.

Quae comparatio satis indicat, inulinum ab amylo essentialiter differre.

Amylon.

In grandi copia aquae bullientis solubile ad solutionem pellucidam; refrigerata partem in floccis deponens;

cum jodio violaceam vel coeruleam con­junctionem reddens;

eadem operatione pyroamylon reddens, quod a jodio calore rubro tingitur, et tinctura gallarum praecipitatur;

non adhaerens;

pars una cum eadem aquae copia gluten formans;

oleum empyreumaticum reddens;

cum muriate oxyduli stanni, aqua cal­cariae et tinctura gallarum praecipitatum reddens;

semel solum solubile;

cum eodem gluten dans.

* 4

T^K

i

!