lutio salis concentrata est. Non bene filtratur, quia poros chartae uti
cera fluida obstruit, vel, si refrigeratur paululum, statim coit, vel partem inulini deponit. Solutio diluta bene filtratur. Solutio concentrata refrigerata penitus coagulatur; diluta partem solummodo inulini demittit, magis diluta vel turbida fit, vel tota pellucida manet, secundum gradum dilutionis. Solutio refrigerata, quae quinque partes inulini continet, turbida est, sine sedimento. ~ Alcohol ex solutione concentrata statim, ex diluta lentius inulinum in granis praecipitat, sic, ut ne pars aliqua soluta maneat. Cum jodio inulinum, quod in omnibus radicibus enumeratis idem est, ergo etiam id ex radice inulae extractum, nunquam conjunctionem vel coloris mutationem exhibet, quo momento essentialiter ab amylo differt. Inulinum aqua destillata per coctionem solutum, nec cum aqua calcariae, nec cum muriate oxy- duli stanni, nitrate oxyduli hydrargyri, nitrate argenti, acetate plumbi, nec cum infuso aut tinctura gallarum praecipitatum dat. Nec in frigido, nec in bulliente spiritu vini solvitur inulinum, sic, uti e. g. gumini arabicum non solvitur: pariter nec aethere sulphurico, nec oleis aethereis aut pinquibus. Cum oleo seminum brassicae rapae mixtum, fundum petit et cum eodem coctum in carbonem transit. Si novem partes inulini, et una amyli pars in aqua bulliente solvuntur, ex solutione refrigerata secundum Felletierium et Coventou cum inulino quidquam amyli fundum petit: quae res memoratu minime digna est, cum amylon per se idem faciat. — Finiens nostram contemplationem inulini, nolo silentio transire opinionem meam, inulinum in plantis syngenesistis pro amylo adesse, i. e. vices ejus explere, cum nunquam amylon contineant; hisque plantis organa amylon producentia aliquo modo modificata esse.
2