Inulinum qua materiam dissertationis meae inauguralis elegi ideo, quia cognitio hujus organici oxydi perfecta adhuc desideratur. Fere omnia ea, quae de inulino nota sunt, Gmelinius in egregio suo libro de chymia theorctica collecta exposuit, et inulinum in eo capite, in quo de amylo agitur, mentione prius de sic dicto amylo lichenum facta, pertractavit. Quae distributio in systemate chymico, cum inulinum tam essentialiter ab amylo differat, tum solum probari potest, si ternpus respicimus, quo Gmelinius librum suum composuit, cum tunc cognitio naturae inulini valde imperfecta fuit. Etiam cur Berzelius mucilaginem cetrariae islandicae amylo adnumeret, parum intelligo, nec causam ullam sat gravem reperio. Si tam parum accurate systematica materiarum chymicarum distributio peragitur, timeo, ne confusio, nepotibus demum solvenda oriatur. Mea quidem ex sententia inulinum per se sub capite proprio, amylo anteponendum est, quod sua in crystallisationem pronitate praecedit. Quod vero ad mucilaginem cetrariae islandicae pertinet, bassorino haec postponenda est, cui multo similior, quam amylo est. Perturbatio cognitionis inulini praesertim inde nata est, quod chymici sub nomine inulini et materiae ei similis in analysibus plantarum res penitus heterogeneas enumerabant, e. g. Johnius , Brandesius et Fechierius. Ahhuc accedit, quod a chymicis multae plantae in earum, quae inulinum progenerent, numero collocatae sint, praesertim eo tempore, quo detectio inulini uova fuerat, sed plures earum ne vestigium quidem inulini exhibent, uti analysis me docuit. — Materiam quandam a Bra-
Z '6,
. . . . t *?: Y^Ss-^J^Vt -
o ' & f h f M +>0
* *
, t '£j O > <
UTt )Tf
> /? - d
t 1 1