Positio, nes medicae

I. Recentibus chymicorum laboribus haud pauca id generis, qualia olim

philosophorum per ignem arcana fuisse videntur, detecta sunt, vel detegentur.

II. Et sana ex ratione chymici maxime insignes olim haud pauca alios celarunt.

III. Cibus maximum in evolutionem corporis humani habet influxum.

IV. Calomel coquendo aliqua ex parte in sublimatum abit.

V. Ubi cortex peruvianus indicatus est, cinchoninum et chininum per se

indicatum esse nequit, et vice versa.

VI. Gangraena nec in summo solum inflammationis gradu, imo persaepe in

perexiguo oritur;

VII. Nec ipsamet summus inflammationis gradus est.

VIII. Simplicia medicamenta magis compositis praeferenda.

IX. Semen sinapis et 'radix brassicae rapae diureticis praestantioribus ad- numeranda.

X. Hirudines, quos dicunt equinos, pro officinalibus adhibeantur.

XI. Veneficia multa chymico modo erui non possunt.

XII. Crocus martis aperitivus falso aperitivus vocatur.

XIII. Idem, uti vulgo paratur, remedium haud aptum est.

XIV. Medicamenta saepissime effectum exspectatum non praebent, propterea,

quod in non justa dosi porrecta sunt.

q 4 H h x

i " 1 pftj,