LIBER II, 81.

411

niana ostenta collecta sunt. Quod ipse et equus eius repente conciderit: non sane mirabile hoc quidem! Quod evelli primi hastati signum non potuerit : timide for­tasse signifer evellebat, quod fidenter infixerat. Nam Dionysii equus quid attulit admirationis, quod emersit e flumine ? quodque habuit apes in iuba ? sed quia brevi tempore regnare coepit; quod acciderat casu, vim ha­buit ostenti. At Lacedaemoniis in Herculis fano arma sonuerunt, eiusdemque dei Thebis valvae clausae subito se aperuerunt; eaque scuta, quae fuerant sublime fixa,

Flaminiana ostenta ] Perversis interpunctionibus maculatur totus hicce locus, quem sic distinguas ve­lim: Atque etiam a te Flaminiana ostenta collecta sunt: quod ipse et equus eius repente conciderit : (vel conciderint, ut habent Mecl. Reg. et Cantab.) non sane mirabile hoc qui­dem : quod evelli primi hastati signum non potuerit; timide fortasse signifer evellebat , quod fidenter infixerat. Quod semicolo finitur, ipsum mira­culum continet : quod autem colo, Tullii responsionem. Vide lib. I. cap. -35. Dav.

non sane mirabile hoc quidem /] Laudat nostrum locum Goerenzius ad similem Ciceronis de Finn. II. 13. 43. p. 187. ubi est post enim Chrysippum non sane est disputatum. Pergit Cod.R. quod evelli st at i m non po­tuerit. Coniunctivi conciderit et po­tuerit ita intelligendi sunt, quasi di­cat : quod, ut tu quidem nar­ras, equus repente c onc i d it, non sane mirabile est: item quod, si te audimus, primi hastati signum evelli non p otuit, eius rei causam hanc esse existimo , quia timide for­tasse etc. Pro evellebat est vellebat in Codd. Oxon. E. et nostro M., quod videtur esse correctoris, qui crederet, dici non posse evellebat, cum paullo ante dictum sit, evelli signum non potuisse. Scripsit noster, quasi dice­ret: timidus ideoque fortasse infir­mior erat in evellendo signo, qnod animo obfirmato ideoque integris vi­ribus infixerat. Cod. S. liabet Nam­que Dionysii. Mr.

Dionysii equus - Lacedaemoniis

in Herculis /ano] Haec narravit Ci­cero supra lib. I. cap. 33, 34. Dav.

quod emersit e flumine ?] Ita Codd. nostri L. a. b. c. M. W. P. Co. Victt.b. Edd. Rob. Steph. Viet. l)av. Sed Edd. Car. Steph. Sturm.Ald.Boul. Lamb. Goth. Brut. Sylb. Grut. Ern. Bip. Oliv. Seh. habent ex pro e ; in Codd. Cr. U. Edd. Asc. 1.2. Crat. Herw. est quod emerserit ex flu­mine. Conformabat enim corrector quidam hoc tempus superioribus ( con­cideritpotuerit ), parum reputans, ibi coniunctivum optime se habere, hic pessime, neque concordare etiam sequentia quodque habuit. Cod.R. quod emersit flumine contra usum Ciceronis. Cod. S. quidem qui habuit. In seqq. pro acciderat casu est in Edd. Car. Steph. Sturm. Aid. Boul. Lamb. Goth. Brut. Sylb. casu acciderat. Nos librorum MSStorum et Edd. rell. ordinem praetulimus. Mr.

At Lacedaemoniis ] Singulariter di­ctum est Lacedaemoniis arma so­nuerunt pro Lacedaemone. Supra quidem I. 34. item scribitur Lace­daemoniis in Herculis fano arma sonuerunt ; sed ibi Dativus non pen­det a verbo sonuerunt, sed ab inter­positis : quae significatio facta est, cum etc. Sed magis fere singularis est breviloquentia in verbis eiusdem dei valvae pro eo, quod supra est valvae in templo Herculis. Pro se aperuerunt in Cod. M. est sonuerunt, oculo scribae ad antecedentia aber­rante. Quod h. 1. ait sublime , supra