41

§. 51. Post 25 dies et 10 horas certum solis punctum a (Fig. 1), cir­cuitu uno peracto, ita in eundem locum revertit, ut jam eadem sit Longi­tudine Ileliocentrica, qua fuit initio hujus temporis spatii, quum terra inte­rea in Ecliptica ex A , motu quidem ab initio Julii incipere posito, ulterius per 24° 15'5" progressa sit. Item illud a punctum post 50 d. 20 h. duos, post 76 d. 6 h. tres, etc. perfecit cirquitus. Facillimo negotio ad expedi­tiorem usum tabula conficitur.

§. 52. Iam si, circuitu pluries peracto, e. g. gradus Aequatoris inve­niendus sit (§. 49.), cui D punctum (Fig. 2.) 3 Jan. 1827 lior. mat. 11 respondeat; differentia utriusque temporis est ==186 dieb. 11 hor. Qui numerus, dimensus sive divisus numero 25 dier. 10 hor., efficit 7 circuitus et 8 dies 13 hor. Ergo post 7 x 25 d. 10 h. = 177 d. 22 h., illud a pun­ctum (Fig. 1.) septies ad eandem Longitudinem Heliocentricam reverterat, sive 7 x 360° percurrerat; id quod nota 7 C (i. e. 7 circuitus sive 7 circum­ferentiae) signabimus. Iter adhuc diebus 8, hor. 13 est = 120° 59' 1". Ergo 3 Jan. 1827 hor. mat. 11 Longitudo Heliocentrica puncti D (Fig. 2.) erat = 278°31'1" + 120° 59' I" = 399° 30'2" (sive 39° 30' 2"). Eodem tempore Longitudo Heliocentrica terrae erat 102° 35' 19". Differentia igitur utrius­que Longitudinis Heliocentricae est = 297° 9' 25". Mutata Longitudine Heliocentrica in Geocentricam, adhibitaque tabula, quam ad 51 constru­xeris, totus calculus hic erit:

3 Jan. 1827, hor. mat. 11 = 186 d. 11 h.

7 C = 177 d. 22 h.

8 d. 13 h.

T 98° 31' 1"

8 d . == 113 18 41

13 h . = 7 40 20

T 219° 30' 2"

282 20 37

6 C 297° 9' 25"

Maculae 3 Jan. 1827 igitur in septimam periodum incidunt, periodo prima inde ab initio Julii coepta.

6