39

loquamur, certum solis a punctum Longitudinem Heliocentricam citius mutat, quam terra. Dum sol tanto rotatur, ut a punctum in locum advenerit, cui in Fig. 1 literam b adscripsimus, terra relicta est in quodam puncto C.

%. 47. c sit punctum, quod terrae obversum sit, quum ipsa in C verse­tur. Puncta b et c eo numero graduum inter se distant, qui metitur angu­lum cSb. Quodsi b una erat Macula, quam eo tempore, quo terra in A versabatur, in medio conspiciebamus sole, atque si c altera est Macula, quam, quum terra in C est, aeque in medio sole conspicimus, ambarum Macularum distantia aequabit angulum cSb. Res ita se habet, non modo, si Maculae in ipso sunt Aequator e, sed etiam, si Circuli Latitudinis, in sole per Maculas ducti, transeunt per illa Aequatoris puncta. Ergo differentia 'Longitudinis Heliocentricae punctorum b et c verum graduum numerum praebet, quo Macularum illarum Circuli Latitudinis inter se distant. Id quod quaeritur ad Maculas in imaginem communem transferendas. Nam datis duarum observationum temporibus, inveniri differentia graduum Aequa­toris potest, quibus D punctum (Fig. 2.) ex utriusque observationis circulo respondeat.

§. 48. Posuimus (§. 10.) tempus, quo sol circa axem rotatur vero, = 25 diebus et 10 horis = 610 horis. Solis igitur punctum a , quum horis 610

percurrat totum circuli ambitum 360 graduum, una hora arcum ^ graduum

= 0° 35 ; 24 /y et uno die arcum . 24 graduum = 14° 9 1 50 11 ~ percur­ret. Facili negotio pro singulis 25 diebus et pro singulis unius diei horis ad usum expeditiorem tabula construitur.

§. 49. Quum in priore nostrarum imaginum, translatione Macularum ab initio Julii ordiente, gradus 0 Aequatoris mediae nocti 1826 respon­

deat; esto A (Fig. 1.) id punctum, in quo terra eodem hoc tempore fuerit. Tum erat Longitudo Heliocentrica terrae, sicut et puncti a , ~ 278° 3F l /y . Iam si datur aliud post illud initium tempus, postulaturque, ut locus in nostra definiatur imagine, qui solis puncto c tunc (sive altero hoc, quod modo diximus, tempore) terrae obverso conveniat; primum differentiam utriusque temporis computabis. Ex hac differentia (secundum §. 48.) nume-