29
Atque inventis arcubus PX item facias tibi indicem, qui summas ex log. TgP et log. Sin . PX confectas exhibeat, ut etiam ejus calculi, quem illa formula (§. 30. c) postulaverit, peracti dimidiam fere partem ad manum habeas.
§. 34. Hevelius (in sua Selenographia, p. 104.) narrat, „se construxisse peculiarem tabulam, suae Gedanensi Elevationi Poli, quae sit 54°23 / , accommodatam, ita ut omnes angulos Verticalis et Eclipticae per integrum annum computaverit, ad singulos gradus Eclipticae in duodecim signis, et ad quamque semihoram." Ipsam tabulam in libro suo apponere necessarium non duxit, quoniam unicae Latitudini Dantiscanae Civitatis deserviverit. Quod Hevelius in suum ipsius usum peregit, idem fere in usum Soemmerringii V. I. suscepimus. Quum enim diligentissimus hic Macularum solis observator, quemadmodum Aequatorem per circulos suos ducere ipse posset, ut alios mathematicos, sic et nos saepe consuluisset: laetissimi, quod magnam in nos indulgentiam et favorem Viri Tanti, ne benigna ejus et fructuosa consuetudine omnino indigni essemus, usquam potuissemus grato animo referre, diuturno satis labore (quod quidem ipsi dignissimo, qui diligatur, solo amore ducti fecissemus, etiamsi nihil movisset ejus auctoritas atque gloria) computavimus angulos $ (Fig. 3. §. 30.) ad singulas horas dierum 22Dec., 21 Jan., 20 Febr., 8 et 21 Mart., 2, 12, 21 et 30 Apr., 7, 15 et 22 Maj., 1 et 22 Jun., sive eorum reliqui anni dierum, quibus eadem fere est solis Declinatio; similemque, ac Hevelius, construximus tabulam. Dies illi quasi fortuito eligebantur, prout, ad minuendam, quam bini dies ostenderant, numerorum differentiam, alios interponendos dies eramus arbitrati. Quamquam valores anguli S , quibus opus erat ad lineam Eclipticam per illos tantum Soemmerringii V. I. circulos ducendam, quos ad imagines nostras (Tab. I.) adhibuimus, si calculus singulis observationibus impositus esset, multo accuratius invenissemus, eosque expeditius, quam si tabulam illam, nondum constructam, construere oportuisset: tamen confecta jam tabula plerumque nos usos esse, ratione habita Partium Proportionalium, confiteri non erubescimus.
§. 35. Alterum in linea Ecliptica per observationum circulos ducenda considerari debet (§. 29), quod ipsa coeli linea Ecliptica, ubi per solem