\ > V

DE TABULIS MACULARUM SOLIS ICONOGRAPHICIS.

PARS PRIOR.

EXPLICATUR, QUID REPRAESENTENT ET QUO SPECTENT TABULAE, QUAE MACULAS SOLIS CERTO TEMPORIS SPATIO OBSERVATAS IN UNA EADEMQUE IMAGINE EXHIBENT.

§. 1. Si certa quaedam solis Macula per aliquot dies figuram plane non mutaret, et eundem ad solis superficiem tenens locum, dum sol circa axem moveretur, in hoc motu perseveraret uniformi; tum quidem tres ejusdem maculae observationes, tribus vicibus factae, sufficerent, quibus solis ipsius et Poli et Aequator et tempus, quo circumvolveretur circa axem suum, accurate possent investigari. Problema, quo id efficiatur, triplici modo solutum, vide inAstronomie par La Lande §. 3243 3282. (edit. tert.).

§. 2. Sed omnis Macula tum figura tum situ tenore uno et perpetuo est mutabilis. Maculas gigni quum satis constet in atmosphaera tantum solis, cujus Herschelius nostras tres supposuit a se deinceps circumclusas regiones, imam aeris, mediam nubium, summam lucis; ubi lucens haec materia diluitur et dispergitur, fit locus in solis superficie obscurus, sive Macula. Materiam tam exiguam atque tenuem tamque levem exigua et levi causa facillime ac citissime mutari non admiraberis.

§. 3. Quum igitur Macula quasi lacuna sit in lucida solis atmosphaera, (quam dixerim nubem negativam); loci, quam illa subit, mutatio quodam­modo alia est, ac motus nubium, qui in terra nostra observatur. Nostrae enim nubes praeter motum diurnum, quo nobiscum circa terrae axem aguntur,

Itg 1x7

U- 4t-|feWiJ