37

qui angulus vera differentia Longitudinis est, quae D et q punctis ad Aequa- torem solarem conveniat.

Unicum exemplum, quod ad haec praecepta supputavimus, est, ut dixi­mus, pro observatione 25 Dec. 1826. Applicatis ad ipsum observationis cir­culum mensuris, invenimus angulum « = 43 , == ; ergo est

a) Sin /3 = 0,7241 = Sin 46° 24'; b) arcus Cp = angulo CTp = 37° 12'; c) arcus pq = 30° 0', unde d) arcus Tq = 60 0'. Ex positis nostris (§. 10.) porro colligitur angulus RTC=Q 5°, ergo angulus RTq = 102° 12'. Unde porro e) arcus Rq = 61° 51 / et f) angulus TRq = 73° 45 . Ex arcu Rq evadit g) arcus, quo distat q punctum ab Aequatore solari = 28°9 / . Et computato h) angulo TRD = 115° 12', invenitur tandem i) differentia Lon­gitudinis punctorum D et q = 41° 27'.

Ducto in circulo observationis perpendiculo per q punctum ad lineam DR , re considerata, velut D centrum circuli sit, lineaeque rectae ex D ductae Circulos globi Maximos repraesentent; mensi illud perpendiculum inde a linea DR usque ad q punctum, idemque usque ad circuli ambitum,

invenimus Sin qRD^- 0,65409 == Sin 40° 51', ergo angulum qRD = 40° 51', qui supra = 41° 27' inventus erat. Utriusque differentia est = 36' = 4- Si vero mensura circulo observationis applicata distantiam q puncti et Aequatoris convenienter cum illo calculo = 28 gradibus nobis exhibuit, causa est, quod istic bis erratum est, sed in contrarias partes, ut error alter alte­rum sustulerit. Nam si Nodus N ab ulteriore parte lineae VT fuisset, diffe­rentia distantiae illius computatae et hujus metatae exstitisset eo major.

§. 43. In solis Aequatore circulo observationis applicando unum tamen cavendum est, ut D punctum et linea MR (Fig. 2.) in latere Eclipticae EL 1 ejusque Perpendiculi VT vere ipsis convenienti collocetur. Ut in eis collo­candis omne semper dubium tolleretur, expeditissimum atque certissimum duximus quatuor circulos (Fig. 8.) contueri, quorum tertius secundae figurae conditioni respondet. Oritur enim initio fere Junii Polus solis borealis in puncto a circuli I, ac semestri cursu in hemisphaerio solis apparenti descri­bit arcum semicircularem abc. Exeunte Augusto vel ineunte Septembri Polus