28

E. g. Data Elevatione Poli = 50° 6 7 et tempore observationis = 3 Jan. hora matut. 11; erit arcus ^'P = 39°54 / et angulus P = 15°. Porro quum sit eodem die solis Declinatio australis fere meridiana = 22°53 / , erit arcus PS = 90° + 22° 53' = 112® 53'. Inde calculo imposito invenietur: a) arcus PX = 38° 55 / 30 // ; b) SX= 73° 57'30"; c) angulus S = 9° 56'. Quomodo haec anguli S quantitas circulo observationis (Fig. 2.) accomodanda sit, vide infra §. 36.

§. 31. Hora et matutina et vespertina sexta angulus P est = 90°, ergo TgP = oo . Sed tum triangulum ZPS est rectangulum in puncto P, et ex­peditius habetur TgS =

§. 32. In Triangulo Sphaerico ZPS (Fig. 3 et 4.) est Sin . £ = X Sin. PZS , ubi, data Poli Elevatione datoque die, PZ et PS quantitates immutabiles sunt vel tales considerari possunt. Est igitur et - S J?pg - constans quan­titas, quam nota /u. signemus. Sit porro angulus PZS = y et angulus S=x, erit Sin x = Sin. y . Ergo angulus x tum Quantitas Maxima sive Maxi­mum erit, quum Sin. x erit Maximum; ergo, quum ^. Sin. y erit Maximum; ergo, quum y erit = 90°. E. g. si data Poli Elevatio est = 50° et dies datus =5 22 Jun. 1827, angulus $ est = 44° 29'.

Porro est Cos P = &D Declinationem solis et PR

Elevationem Poli supra horizontem aequat. Hac ratione invenitur id tempus diei, quo angulus S valorem suum maximum assequatur. E. g. datis iisdem, quae supra data sunt, angulus P est = 68°38 / , ergo tempus = 4 h 34' 32" post meridiem, et = 7 h 25' 28" mane.

Quum autem circa id Maximum valores anguli $ tardius crescant et de­crescant, quam alibi; hic angulus ea diei hora, qua valorem suum maximum contingit, minime sive tardissime mutatur. Quodsi tempore Maximi obser­ves, situm Maculae accuratius definire poteris, errore facilius evitato.

§. 33. Calculi secundum §. 30 formulas impositi longus et molestus labor est, si pro singulis observationibus totam redintegres computationem. Sed arcus PX (§. 30. a.), data Poli Elevatione, pro quinis aut quindenis partibus horae sexagesimis sive totidem Minutis primis non admodum difficili negotio computari possunt, unde indicem promtum tibi ad usum componas-