21

Longitudinis 170 et 210, ab Aequatoris parte boreali, seriem formare ab oriente occidentem versus extensam, veluti montium juga cursum earum dirigant; tum duas amplas Maculas 7mae et lOmae periodi a parte Aequa­toris australi inter gradum Longitudinis 200 et 230, eum situm tenere, ut altera alteri meridiem versus spectet (cf. infra §. 42.); et quae sunt generis ejusdem.

§. 20. Inprimis tamen illud memoratu dignum videtur, quod per tractum, non amplius decem fere gradus latum, utrimque ab Aequatore, praecipue vero a parte boreali protensum, rarae paene apparent Maculae. Memini­mus, Soemmerringium V. I. jam quotidianis solum suis observationibus id animadvertere, Maculam quandam seriei borealis vel australis esse, dicti­tantem. Quum etiam ex observationibus celeberrimi Scheiner Tabulam talem Iconographicam componere conati essemus, decem periodis quidem confectis, idem animadvertimus, quod ex imaginibus observationum Soemmerringiarum apparet. Inter utrasque autem observationes duo interjacent saecula, per spatiumque temporis satis longum utraeque sunt continuatae, ut nos quidem de conditione hujus rei constanti non dubitemus.

§. 21. Res digna est, quae paullo ulterius indagetur. La JLande in dissertatione, quaeMemoire sur les taches du soleil et sur sa rotation inscribitur (vid. Mem. de Par. 1776, p. 487.), Tabulam de Maculis a viris celeberrimis Scheinero et Hevelio observatis cum tempore, quo per medium solem transierint, earumque cum Declinatione, qua distent ab Aequatore Solari, deposuit. Quum saepe dubium esset, qui Macularum numerus cuidam coetui esset attribuendus, utrum una Macula haberetur, an plures; ne nostro placito nimis favere videremur, si Schemeri Maculas ipsi numerassemus, eandem hanc celeberrimi La Lande tabulam sumus secuti. Numeri autem Macularum, inter ternos gradus Latitudinis sitarum, hi sunt: