18
indigent explicatione. Nec multis declarandum est, cur duae imagines loco unius sint adhibitae, quae unius tantum anni Maculas adumbrent. Maculas enim plurium deinceps periodorum in eundem solis locum congruere satis manifestum est. Quodsi omnes annui, quod diximus, spatii observationes repraesentare integras volebamus, locos ad omnes Maculas excipiendas multiplicare cogebamur. Ceterum ob ejusdem generis impedimentum duas 12mae periodi Maculas non ad inferiorem, ut tempus postulat, quo apparuerunt, sed juxta superiorem imaginem intra gradum 40 et 60, atque intra gradum 200 et 220 positas esse, te B. L. non effugiet.
§. 13. Periodum autem, qua peracta certum solis punctum observantibus ex terra eundem, quem ante, in sole retinere videtur locum, tempore illo 25 dierum 10 hor., sive 610 horarum, quo ipsum circuitum suum vere perficit, majorem esse constat (cf. infra §. 45. sqq.). Sit igitur annus horarum n , atque haec periodus sit horarum x; erit 610 : 360 = x : 360 -j- ~ . 360, unde x = . Posito anni tempore = 365 d.6h. = 8766 horis, illa
periodus erit = 27 dieb. 7 hor. 37 1 22 11 {La Lande §. 3276 tradidit 27 d 7 h 37 1 28 11 ). Calculi expeditioris causa hic periodum, qua certum punctum in eundem solis locum revertisse videtur, = 27-5- diebus supponere placuit. Ubi vero de Maculis in imagines nostras transferendis quaestio erat, ob habendam terrae motus haud uniformis rationem calculum accuratiorem ad veri circuitus tempus referre maluimus (cf. infra §. 45 — 52.).
§. 14. Jam per Aequatoris punctum 0 imaginis prioris transire arcus circuli Meridiani solaris cogitatur, cui media nocte inter 30 Jun. et 1 Jul. anni 1826 terra nostra, ut astrologi loquuntur, culminavit. Itaque, quum periodus (§. 13.) supposita sit 27 dierum 8 horarum, idem 0 punctum Aequatoris est pro circulo Meridiano diei 28 Jul. horae matutinae 8, diei 24 Aug. horae vespertinae 4, etc. Hinc oritur periodorum in utraque Tab. I. imagine adhibitarum hic ordo:
1. Ab initio 1 Jul. anni 1826 usque ad 28 Jul. horam matutinam 8.
2. a 28 Jul. hor. mat. 8 ad 24 Aug. hor. vesp. 4.
3. a 24 Aug. hor. vesp. 4 ad finem 20 Sept.
4. ab initio 21 Sept. ad 18 Oct. hor. mat. 8.